라틴어 문장 검색

nam speciem capere acceptae iniuriae et ultionem eius concupiscere et utrumque coniungere, nec laedi se debuisse et vindicari debere, non est eius impetus, qui sine voluntate nostra concitatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 5:2)
est enim voluntarium animi vitium, non ex his, quae condicione quadam humanae sortis eveniunt ideoque etiam sapientissimis accidunt, inter quae et primus ille ictus animi ponendus est, qui nos post opinionem iniuriae movet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 9:1)
Ergo prima illa agitatio animi, quam species iniuriae incussit, non magis ira est quam ipsa iniuriae species ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 19:1)
non enim quia accepit iniuriam nocet, sed parata est, dum noceat, vel accipere, nec illi verbera lacerationes- que in ultionem petuntur sed in voluptatem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 25:1)
nulli nisi ex alterius iniuria quaestus est;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 40:3)
Causa autem iracundiae opinio iniuriae est, cui non facile credendum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 120:1)
Atqui ut his irasci dementis est, quae anima carent, sic mutis animalibus, quae nullam iniuriam nobis faciunt, quia velle non possunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 140:1)
non est enim iniuria nisi a consilio profecta.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 140:2)
natura enim illis mitis et placida est, tam longe re- mota ab aliena iniuria quam a sua.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 144:2)
Nihil ergo horum in nostram iniuriam fit, immo contra nihil non ad salutem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 145:5)
Cogitemus, inquam, alios non facere iniuriam sed reponere, alios pro nobis facere, alios coactos facere, alios ignorantes, etiam eos, qui volentes scientesque faciunt, ex iniuria nostra non ipsam iniuriam petere ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 153:1)
non est iniuria pati quod prior feceris.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 163:12)
Bonus vir est qui iniuriam fecit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 164:6)
primum, si iniuriam videmur accepisse - de hoc satis dictum est;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 166:2)
" Quomodo ergo," inquit, " inimicorum nos iniuriae movent ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 168:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION