라틴어 문장 검색

iocis temperatis delectamur, immodicis irascimur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 86:5)
Respiciamus eorum exempla, quorum laudamus patientiam, ut Socratis, qui comoediarum publicatos in se et spectatos sales in partem bonam accepit risitque non minus quam cum ab uxore Xanthippe immunda aqua perfunderetur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 97:2)
inde est quod adridemus ridentibus et contristat nos turba maerentium et effervescimus ad aliena certamina.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 12:1)
Rident itaque gaudentque et voluptate multa perfruuntur plurimumque ab iratorum vultu absunt, per otium saevi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 26:3)
Quid, si pueris, quod neglecto dispectu officiorum ad lusus et ineptos aequalium iocos spectent ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 48:4)
Aut ridenda omnia aut flenda sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 52:5)
Quidam ne umquam riderent consecuti sunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 67:2)
Et loquatur et taceat et rideat !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 201:4)
Recede longius et ride!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 213:4)
Hic enim, quotiens in publicum processerat, flebat, ille ridebat ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 134:2)
Adice quod de humano quoque genere melius meretur qui ridet illud quam qui luget ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 135:1)
Nec in eadem intentione aequaliter retinenda mens est, sed ad iocos devocanda.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 148:1)
miscent enim illas et interponunt vitae ut ludum iocumque inter seria.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 59:2)
Praebui ego aliquando Aristophani materiam iocorum, tota illa comicorum poetarum manus in me venenatos sales suos effudit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 148:1)
quamdiu citra iocos se continebat, censoria oratio erat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION