라틴어 문장 검색

et effusa plebes totis se castris miscuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장5)
Haec ac talia flagrans oculis, truci voce, quo latius audiretur (etenim se centuriones et quidam militum consilio miscuerant), ita effudit ut cautos quoque ac providos permoveret, vulgus et ceteri unum virum ducemque, spreta aliorum segnitia, laudibus ferrent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 3장1)
nam Flavianum, omissa Pannonia ingressum Italiam et discrimini exemptum, rerum novarum cupido legati nomen resumere et misceri civilibus armis impulerat, suadente Cornelio Fusco, non quia industria Flaviani egebat, sed ut consulare nomen surgentibus cum maxime partibus honesta specie praetenderetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 4장5)
pavidus interim Varus turbae suorum miscetur intulitque formidinem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장8)
et exciti prospero clamore, qui modo per agros fuga palabantur, victoriae se miscebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장10)
ita mixtus pedes equesque rupere legionum agmen.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장6)
milites mixti per tenebras, ut fors tulerat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 21장6)
Rapaces atque Italici omnibus se manipulis miscuerant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 22장3)
non dignitas, non aetas protegebat quo minus stupra caedibus, caedes stupris miscerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장2)
nec multo post de Caecina adfertur mixtus gaudio dolor et descivisse et ab exercitu vinctum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장4)
a quibus municipia coloniaeque impulsae, praecipuo Puteolanorum in Vespasianum studio, contra Capua Vitellio fida, municipalem aemulationem bellis civilibus miscebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 57장4)
Sabinus re trepida, quod tutissimum e praesentibus, arcem Capitolii insedit mixto milite et quibusdam senatorum equi- tumque, quorum nomina tradere haud promptum est, quoniam victore Vespasiano multi id meritum erga partis simulavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장9)
inrumpunt Vitelliani et cuncta sanguine ferro flammisque miscent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장6)
clamore a proximis orto sordida pars plebis supplicium Sabini exposcit, minas adulationesque miscet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장5)
Miscuerat se legatis Musonius Rufus equestris ordinis, studium philosophiae et placita Stoicorum aemulatus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION