라틴어 문장 검색

ut tandem post tot mundi aetates philosophia et scientiae non sint amplius pensiles et aereae, sed solidis experientiae omnigenae, ejusdemque bene pensitatae, nitantur fundamentis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:18)
Praeterea, si hujusmodi scientiae plane res mortua non essent, id minime videtur eventurum fuisse quod per multa jam saecula usu venit, ut illae suis immotae fere haereant vestigiis, nec incrementa genere humano digna sumant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:17)
Neque enim nobis magna ex parte notum est, quid in scientiis et artibus, variis saeculis et locis, innotuerit et in publicum emanarit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:31)
Itaque maxima ingenia proculdubio per singulas aetates vim passa sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:37)
Neque haec ita accipienda sunt, ac si nihil omnino tot saeculis, tantis laboribus, actum sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:11)
Verum quemadmodum saeculis prioribus, cum homines in navigando per stellarum tantum observationes cursum dirigebant, veteris sane continentis oras legere potuerunt, aut maria aliqua minora et mediterranea trajicere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:14)
quum rem non intra unius aetatis curriculum omnino perfici posse confidat, sed successioni destinet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:11)
Quinetiam et recepta quaeque ac jactata mendacia (quae mirabili quodam neglectu per saecula multa obtinuerunt et inveterata sunt) nominatim proscribimus et notamus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:4)
Non, si omnia omnium aetatum ingenia coierint, et labores contulerint et transmiserint, progressus magnus fieri poterit in scientiis per anticipationes:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 62:1)
Nisi enim per multa jam saecula hominum ingenia circa religionem et theologiam occupata fuissent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:2)
Neque multo meliora sunt signa quae ex natura temporis et aetatis capi possunt, quam quae ex natura loci et nationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:1)
Angusta enim erat et tenuis notitia per illam aetatem vel temporis vel orbis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:2)
diu enim postea, usque ad tempora Ciceronis et secula sequentia, manserunt opera veterum philosophorum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:6)
Jam vero veniendum ad causas errorum, et tam diuturnae in illis per tot secula morae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 172:1)
Primo autem tot seculorum numerus, vere rem reputanti, ad magnas angustias recidit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION