라틴어 문장 검색

Operantur autem secundum analogiam et poros corporis cui adjunguntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 128:3)
Tertio facienda est comparentia ad intellectum instantiarum in quibus natura, de qua fit inquisitio, inest secundum magis et minus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 138:1)
atque etiam secundum species ipsorum, ut in leone, milvio, homine;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 151:2)
12. Inquiratur ulterius de calore comparato in eodem animali, secundum partes et membra ejus diversa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 152:1)
13. Animalia omnia, per hyemem et tempestates frigidas, secundum exterius frigent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 153:1)
Adeo ut comparatio exaltationis planetarum notari debeat, prout ex perpendiculo aut obliquitate participet, secundum regionum varietatem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 157:3)
8. Per aurum et alia metalla ignita, quae densissimi sunt corporis secundum totum, rejice tenuitatem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 204:1)
10. Per ferrum ignitum, quod non intumescit mole, sed manet intra eandem dimensionem visibilem, rejice motum localem aut expansivum secundum totum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 206:1)
11. Per dilatationem aeris in vitris calendariis et similibus, qui movetur localiter et expansive manifesto, neque tamen colligit manifestum augmentum caloris, rejice etiam motum localem aut expansivum secundum totum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 207:1)
13. Per consensum et conformitatem operum similium quae eduntur a calore et a frigore, rejice motum tam expansivum quam contractivum secundum totum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 209:1)
ut calor sit motus, non expansivus uniformiter secundum totum, sed expansivus per particulas minores corporis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 237:2)
quia scilicet motus fit secundum totum, absque motu alternante in particulis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 241:3)
Post Tabulas comparentiae primae et rejectionem sive exclusivam, nec non vindemiationem primam factam secundum eas, pergendum est ad reliqua auxilia intellectus circa interpretationem naturae et inductionem veram ac perfectam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 253:1)
Quin potius apparebit (misso aere et hujusmodi) corpora omnino aequalia (secundum portiones opticas) dare diaphanum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:4)
corpora inaequalia secundum texturam compositam, sed ordinatam, dare reliquos colores, praeter nigrum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION