라틴어 문장 검색

Solet autem ex eo uulnere, ubi parum occursum est, aquae timor nasci (hydrophobas Graeci appellant), miserrimum genus morbi, in quo simul aeger et siti et aquae metu cruciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 5:1)
Bibere autem oportet herbae solaris, quam heliotropion Graeci uocant, semen uel certe folia ex uino.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 14:1)
uel radiculae semen aut lolii radix ex uino;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 18:3)
Ab his, quae extrinsecus incidunt, ad ea ueniendum est, quae interius corrupta aliqua corporum parte nascuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 1:1)
et in ulcere autem aut splene hoc nascitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 5:3)
Id et per se nascitur et interdum ulceri ex alia causa facto superuenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 11:2)
Nascuntur maxime in ceruice, sed etiam in alis et inguinibus * lateribus:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 24:5)
Id autem in pueris et saepius nascitur et facilius tollitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 27:6)
Vbi aetas indurauit, ne nascitur quidem.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 27:8)
Quae signa iam pure oriente nascuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 30:2)
Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda uel malua contrita uel faeni Graeci liniue semen ex passo coctum superdandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 34:1)
- Super id, quod minus crebris foraminibus exasperatum est, recte inponitur et ficus arida et lini semen in mulso coctum et emplastra ac malagmata materiam educentia, aut quae proprie huc pertinentia supra posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 49:5)
Vix unum tantum eodem tempore nascitur, sed fere plura, maximeque in pueris;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 51:4)
Modo unum autem, modo plura nascuntur, uel in palmis uel inferioribus pedum partibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 52:4)
Nascuntur ea quoque aut in palmis, aut inferioribus pedum partibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 53:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION