라틴어 문장 검색

Sic et in caeteris, in quibus habet similitudinem cum Patre, et aequalitatem habet, non autem in omnibus similitudinem habet cum Patre, cum ipse solus sit genitus, et ipse Pater sit genitor.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:15)
Et quoniam minus plenarias similitudines invenimus ad illud quod singulare est inducendas, minus de eo satisfacere possumus per similitudines.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:4)
Ida, inquit, illic est, quae et in Troia ad similitudinem dicta, ut effigiem Xanthi Troiamque videtis, quam vestrae fecere manus, item sacrorum similitudo, quae apud maiores nefas erat perire:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1045)
'in plumam' vero est in similitudinem plumae, ut excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum, id est in antri similitudinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7704)
nec vero ille artifex cum faceret Iovis formam aut Minervae, contemplabatur aliquem e quo similitudinem duceret, sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem artem et manum dirigebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 2장 3:4)
Ad hoc ergo ut locutio tua bona et recta situtilisque permaneat, in primis debes cohibere spiritum tuum, ne prorumpatad os tuum, et linguam inducat ad locutionem inutilem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 9:3)
Unde etiam cum per insigne rationis imaginis Dei specialiter homo comparetur, in nihil aliud homo pronius eam figere debuerat, quam in ipsum, cujus imaginem, hoc est expressiorem similitudinem, per hanc obtinebat, et in nullam fortasse rem percipiendam pronior esse credenda est, quam in eam cujus ipsa amplius adepta sit similitudinem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 2:4)
Unde etiam cum per insigne rationis imaginis Dei specialiter homo comparetur, in nihil aliud homo pronius eam figere debuerat, quam in ipsum, cujus imaginem, hoc est expressiorem similitudinem, per hanc obtinebat, et in nullam fortasse rem percipiendam pronior esse credenda est, quam in eam cujus ipsa amplius adepta sit similitudinem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:27)
Quomodo autem philosophi hanc personarum distinctionem in una divinitatis essentia, per similitudinem alicujus mundanae creaturae, et eorum quae in ipsa sunt creatura vestigare poterunt atque invenire, facile, credo, poterit assignari in his quae ex materia et forma, vel ad similitudinem materiae et formae dixerunt consistere, verbi causa:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:1)
Cum enim ad imaginem et similitudinem Dei conditi sumus, ex vitio nostro et personas nobis plurimas superinducimus, et quomodo in theatralibus scaenis unus atque idem histrio nunc Herculem robustus ostentat, nunc mollis in Venerem frangitur, nunc tremulus in Cybelen, ita et nos, qui, si mundi non essemus, odiremur a mundo, tot habemus personarum similitudines, quot peccata.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION