라틴어 문장 검색

Quanto est simplicius, quanto prudentius beneficium acceptum augere, scire neminem tanti ab alio, quanti a se ipso aestimari !
(세네카, 행복론, Liber II 122:4)
Qualia autem putas esse tempora etiam ipsorum confessione misera, eum haec quoque, quibus se attollunt et super hominem efferunt, parum sincera sint ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 104:3)
Omnia ista, quae imperita ingenia et nimis corporibus suis addicta suspiciunt, lapides, aurum, argentum et magni levatique mensarum orbes terrena sunt pondera, quae non potest amare sincerus animus ac naturae suae memor, levis ipse, expeditus et, quandoque emissus fuerit, ad summa emicaturus ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 80:1)
Nihil ergo prodest innocentia ad omnem legem exacta, nihil antiqua frugalitas, nihil felicitatis summae potentia summa conservata abstinentia, nihil sincerus et tutus litterarum amor, nihil ab omni labe mens vacans ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 19:1)
Quod longe a sensibus tuis prudentissimis piissimisque abest, adversus felicitatem tuam parum gratus es, si tibi quicquam hoc salvo flere permittis.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 40:5)
non perdidit lucem frater tuus, sed sinceriorem sortitus est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 54:3)
Utrumne malles de- generem aliquem et numerum tantum nomenque filii expleturum habuisse, an tantae indolis, quantae tuus fuit, iuvenis cito prudens, cito pius, cito maritus, cito pater, cito omnis officii curiosus, cito sacerdos, omnia tamquam properans ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 67:2)
sed hic cito decessit, et moriturum brevi nemo prudens non ante dixit ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 142:2)
Non est autem prudentis errantis odisse ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 85:2)
in utroque non praeterita, sed futura intuebitur - nam, ut Plato ait, nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 121:2)
Prudentiori credamus, stultiori remittamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 150:1)
Quod si etiam prudentissimi peccant, cuius non error bonam causam habet ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 153:1)
non est ista solida et sincera felicitas ;
(세네카, De Providentia, book 1 69:2)
At illa quantum habet voluptatis sincera et per se inornata simplicitas, nihil obtendens moribus suis !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 146:1)
hoc intererit tamen, quod inprudentes occidimus, prudentes seruauimus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Exul raptae pater.18)

SEARCH

MENU NAVIGATION