라틴어 문장 검색

Afficior cura et, quam pro me sollicitudinem non adii, quasi pro me altero patior;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 1:2)
Imaginare quae sollicitudo nobis, qui metus, quibus super tanta re in illo coetu praesente Caesare dicendum erat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 11:1)
Utcumque tamen animum cogitationemque collegi, coepi dicere non minore audientium assensu quam sollicitudine mea.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 14:1)
Caesar quidem tantum mihi studium, tantam etiam curam - nimium est enim dicere sollicitudinem - praestitit, ut libertum meum post me stantem saepius admoneret voci laterique consulerem, cum me vehementius putaret intendi, quam gracilitas mea perpeti posset.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 15:1)
Nos tamen adhuc et utilitas amicorum et ratio aetatis moratur ac retinet;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 14:1)
Haec utilitas haec amoenitas deficitur aqua salienti, sed puteos ac potius fontes habet;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 25:1)
Habet quidem gloria, in studiis praesertim, quiddam ἀκοινώνητον nobis tamen nullum certamen nulla contentio, cum uterque pari iugo non pro se sed pro causa niteretur, cuius et magnitudo et utilitas visa est postulare, ne tantum oneris singulis actionibus subiremus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 7:1)
laudare vero optimum principem ac per hoc posteris velut e specula lumen quod sequantur ostendere, idem utilitatis habet arrogantiae nihil.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 3:2)
Sunt quidem cuncta sub unius arbitrio, qui pro utilitate communi solus omnium curas laboresque suscepit;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 12:1)
Parui utilitatemque eius praetuli meae.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 12:2)
Qua illa sollicitudine cum videor acturus, quanto cum egi gaudio afficitur!
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 3:1)
Amavi curam et sollicitudinem tuam, quod cum audisses me aestate Tuscos meos petiturum, ne facerem suasisti, dum putas insalubres.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 1:1)
Nam mihi duplex ratio recitandi, una ut sollicitudine intendar, altera ut admonear, si quid forte me ut meum fallit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 12 1:2)
multum sanguinis, multum sollicitudinis in ore, magna ornamenta recitantis.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 3:2)
quamquam ne hoc quidem triste, si illius utilitatibus aestimetur, cuius interest quam maturissime inexplicabili morbo liberari.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION