라틴어 문장 검색

Calamitosus est animus futuri anxius et ante miserias miser, qui sollicitus est, ut ea, quibus delectatur, ad extremum usque permaneant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 5:5)
Oratio sollicita philosophum non decet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 4:3)
quantum sit illud quod restat aut quale, sollicita mens inexplicabili formidine agitatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 8:5)
At mehercules ista sollicite scrutata varieque condita cum subierint ventrem, una atque eadem foeditas occupabit, vis ciborum voluptatem contemnere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 13:3)
Hunc esse, cui tunc maxime civilibus bellis strepentibus et sollicita urbe et armata comitatus hic fuerit in publico spadones duo, magis tamen viri quam ipse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 6:4)
Cuiuscumque orationem videris sollicitam et politam, scito animum quoque non minus esse pusillis occupatum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 1:4)
Sapienti non sollicite custodire se tutum est, et lacrimas suas et voluptates ubi volet sistet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 4:1)
Nemo, qui obstetricem parturienti filiae sollicitus accersit, edictum et ludorum ordinem perlegit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 30:2)
Ad salutem omnia parata sunt et in promptu, deliciis omnia misere ac sollicite conparantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 15:5)
Postquam respexit et extra periculum esse patriam periculo suo sensit, " veniat, si quis vult," inquit, " sic euntem sequi," iecitque se in praeceps et non minus sollicitus in illo rapido alveo fluminis ut armatus quam ut salvus exiret, retento armorum victricium decore tam tutus rediit, quam si ponte venisset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 7:2)
sollicitum est, quod potest esse securum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 19:5)
tua te colimus turba Mycenae, tu sollicitum supplexque tui numinis Argos sola tueris, tu bella manu pacemque regis;
(세네카, 아가멤논 7:8)
et ecce, defessus senex ad ora ludentes aquas non captat oblitus sitim, maestus futuro funere:
(세네카, 아가멤논 13:34)
causa veniendi fuit gratari amico, cuius impulsum manu cecidit decenni Marte concussum Ilium, quaenam ista lacrimis lugubrem vultum rigat pavetque maesta?
(세네카, 아가멤논 17:2)
Caedite maestis pectora palmis, o causidici, venale genus.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION