라틴어 문장 검색

At, sive levior, sive vetustior casus est, vel supervacuum, vel serum id auxilium est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 2:4)
hunc ejus casum subsequitur tussis, bilem vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus difficultas, febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 1:6)
Distat tamen hic casus, eo quod neque oculi vertuntur, nec spumae profluunt, nec nervi distenduntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 2:4)
Deinde, ubi ad se rediit, circumcidendum vinum est in totum annum, etiamsi casus idem non revertitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 3:5)
Antidota raro, sed praecipue interdum necessaria sunt, quia gravissimis casibus opitulantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIII De antidotis, et quibus malis opitulentur. 1:1)
In his autem ante omnia scire medicus debet, quae insanabilia sint, quae difficilem curationem habeant, quae . Est enim prudentis hominis, primum eum, qui servari non potest, non attingere, nec subire speciem ejus ut occisi, quem sors ipsius interemit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 4:1)
In ejusmodi casu primum est, si vires patiuntur, sanguinem mittere:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 85:1)
Praecipueque in hoc casu petendum, non a medicamentis solum, sed etiam a victus ratione praesidium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 86:2)
In primo casu commodissimum est malicorium ex vino coquere, interioremque ejus partem conterere, et cerato miscere ex rosa facto, idque superponere:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 89:6)
siquidem ex ejusmodi casibus saepe cancri fiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 90:3)
Quod demonstrasse dicitur casus cujusdam pueri, qui quum ab hac ictus esset, et partim ob ipsum vulnus, partim ob immodicos aestus siti premeretur, ac locis siccis alium humorem non reperiret, acetum, quod forte secum habebat, ebibit, et liberatus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 15:3)
Ingentibus vero et variis casibus oculi nostri patent:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 2:2)
In ejusmodi casu prima omnium sunt quies et abstinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 6:9)
In hoc casu alvus ducenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 35:3)
Eorum ergo sanguis nostros quoque oculos ab externo casu commodissime tuetur, hoc ordine, ut sit hirundinis optimus, deinde palumbi, minime efficax columbae, et illi ipsi, et nobis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 82:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION