라틴어 문장 검색

Si mediocris erit, spatium lustrabit utrimque metarum et sortes ducet frontemque manumque praebebit vati crebrum poppysma roganti, divitibus responsa dabit Phryx augur, et Indus conductus, dabit astrorum mundique peritus atque aliquis senior qui publica fulgura condit:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI286)
"Da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos"
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X81)
Festino ad nostros et regem transeo Ponti et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis respicere ad longae iussit spatia ultima vitae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X110)
fortem posce animum mortis terrore carentem, qui spatium vitae extremum inter munera ponat naturae, qui ferre queat quoscumque labores, nesciat irasci, cupiat nihil et potiores Herculis aerumnas credat saevosque labores et venere et cenis et pluma Sardanapalli.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X147)
ecce alterum bellum, minus quidem spatio - nec enim amplius decem et octo annos habet - , sed adeo cladium atrocitate terribilius, ut si quis conferat damna utriusque populi, similior victo sit populus ille qui vicit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 1:2)
si locum et spatium, commissum est intra Italiam, inde se in Galliam Hispaniamque deflexit re-versumque ab occasu totis viribus in Epiro Thessa-liaque consedit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 6:2)
Nec sine consilio ducis, qui simulato metu adeo passus est hostem castris succedere, donec absumpto iactus spatio adimeret usum sagittarum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB VENTIDIO 6:2)
quod si de nihilo fierent, subito exorerentur incerto spatio atque alienis partibus anni, quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali concilio possent arceri tempore iniquo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 7:13)
Nec porro augendis rebus spatio foret usus seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 8:1)
quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere e quibus haec rerum consistit summa refecta, inmortali sunt natura praedita certe.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 9:12)
nam quo squamigeri poterunt procedere tandem, ni spatium dederint latices?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:5)
is porro quamvis circum celerantibus auris confluat, haud poterit tamen uno tempore totum compleri spatium;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:9)
tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus, si nullum foret, haut usquam sita corpora possent esse neque omnino quoquam diversa meare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:5)
denique materies si rerum nulla fuisset nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur, numquam Tyndaridis forma conflatus amore ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens clara accendisset saevi certamina belli nec clam durateus Troiianis Pergama partu inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:21)
nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus, corpus ea non est;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION