라틴어 문장 검색

qua territi utriusque stationis milites ingenti tumultu cum in castra confugissent, haud paulo ibi plus quam quod secum ipsi attulerant, terroris fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 15:1)
et clamor in portis, ut ubi nulla esset statio quae sustineret impetum, audiebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 16:2)
L. Atius, tribunus primus secundae legionis, non hortabatur modo milites sed docebat etiam, si victores Histri, quibus armis cepissent castra, iisdem capta retinere in animo haberent, primum exutum castris hostem ad mare persecuturos fuisse, deinde stationes certe pro vallo habituros:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 33:1)
stationes duas necopinantes ab Histris oppressas, castra Romana capta, quod peditum, quod equitum in castris fuerit caesum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 79:2)
prima lux ferme erat, cum vigiles in vallo quique in portarum stationibus erant, cum vidissent procul venientem hostem, ad arma conclamaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 312:1)
primo sub adventum M. Popili consulis moenibus sese continebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 70:1)
denuntiatum extemplo moenibus urbis Romae, Italia intra tricesimum diem excederent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 508:2)
Boeotorum iuventute, quae pars cum Romanis stabat, rem aggressus legatus a moenibus abscessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 605:1)
cum quiessent, stationibus etiam intra vallum reductis, regii quoque in castra redeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 623:1)
nequiquam primae stationes oppressae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 708:1)
et maiore aliquanto quam cetera iuventute et validum oppidum moenibus erat, et hinc amnis Artatus nomine, hinc mons praealtus et aditu difficilis cingebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 217:3)
ea merita populi Romani in Antiochum, apud omnes reges gentesque auctoritatem esse ut, si legatos misissent qui ei nuntiarent non placere senatui sociis regibus bellum fieri, extemplo abscessurus a moenibus Alexandreae abducturusque exercitum in Syriam esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 231:1)
Hic prius ad Amphipolim cum Chimaro quodam populari suo, militante apud Persea, inde postea ad Demetriadem semel cum Menecrate quodam, iterum cum Antimacho, regiis ducibus, sub ipsis moenibus urbis conlocutus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 293:1)
quod si clausis portis muros portarumque turris dispositi armati defendissent, vano cum incepto moenibus pepulissent Romanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 386:1)
stationum quoque morem mutavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 417:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION