라틴어 문장 검색

Mulier est “amicta sole, et luna sub pedibus eius, et super caput eius corona stellarum duodecim” (Apc 12,1).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 306:4)
luce videt quadam, quae totum vitae cursum illuminat, quandoquidem ad nos a Christo resuscitato pervenit, matutina stella quae non occidit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 2:17)
Dantes in Divina Comoedia, postquam suam fidem coram sancto Petro professus est, eam describit veluti « favillam / quae dilatatur in flammam postea vivacem, / et sicut stella in caelo, in me scintillat ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:10)
Hac de ipsa fidei luce loqui volumus, ut crescat ad praesentia illuminanda usque dum stella fiat quae nostri itineris prospectus demonstrat, tempore quodam cum peculiarem in modum luce indiget homo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:11)
Specimen huius exquisitionis sunt Magi, qui stella ducti sunt in Bethlehem (cfr Mt 2,1-12).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 64:1)
Lux Dei monstrata est illis veluti iter, veluti stella quae ad inventionum viam perducit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 64:2)
Stella de patientia Dei sic nostris loquitur oculis, qui ad eius splendorem consuescant oportet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 64:3)
Hic Dei respectus erga oculos hominis nos docet, dum homo ad Eum accedit, lucem humanam in immensitate luminosa Dei non dissolvi, perinde ac si stella ab aurora absorbeatur, ita ut eo clarior fiat quo ad pristinum ignem propius accedat, sicut speculum quod splendorem replicat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 64:5)
nemo Cloacinae aut Eponae super astra deabus dat solium, quamvis olidam persolvat acerram sacrilegisque molam manibus rimetur et exta.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 370)
O crucifer bone, lucisator, omniparens pie, Verbigena, edite corpore virgineo, sed prius in genitore potens, astra, solum, mare quam fierent, huc nitido, precor, intuitu flecte salutiferam faciem fronte serenus et irradia, nominis ut sub honore tui has epulas liceat capere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum1)
spes eadem mea membra manet, quae redolentia funereo iussa quiescere sarcophago, dux parili redivivus humo ignea Christus ad astra vocat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum58)
at si generis memor ignis contagia pigra recuset, vehit hospita viscera secum, pariterque reportat ad astra.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti7)
mors ipsa beatior inde est, quod per cruciamina leti via panditur ardua iustis, et ad astra doloribus itur.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti21)
haec stella, quae solis rotam vincit decore ac lumine, venisse terris nuntiat cum carne terrestri Deum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae3)
hoc sidus aeternum manet, haec stella nunquam mergitur, nec nubis occursu abdita obumbrat obductam facem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae6)

SEARCH

MENU NAVIGATION