라틴어 문장 검색

seu mage funeribus mentem distractus humandis, livida defuncti si pauperis ossa virescant, infastiditum fers ipse ad busta cadaver;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum34)
unde pro-gressis ad Rubiconem ventum, qui originem nomini de glarearum colore puniceo mutuabatur quique olim Gallis cisalpinis I talisque veteribus terminus erat, cum populis utrisque Hadriatici maris oppida divisui fuere, hinc Ariminum Fanumque perveni, illud Iuliana rebellione memorabile, hoc Hasdrubaliano funere infectum:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 7:1)
et quia sibi maximas humandi funeris partes ipse praeripuit, totum apparatum 1 supercurrentis impendii quod funerando sacerdoti competeret impertiens, saltim ad obsequium quae remanserunt verba conferimus, nihil aliud exaraturi stili scalpentis impressu quam testimonium mutuae dilectionis, ceterum viri mores gesta virtutes indignissime meorum vilitate dictorum ponderabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:1)
"Stygiasque procul iam raptus ad umbras dicor, et orbatus plangit mea funera Chiron?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권257)
"ante igni ferroque excisa iacebit Scyros et in tumidas ibunt haec versa procellas moenia, quam saevo mea tu conubia pendas funere:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권275)
ipse etenim tecum nigrae solemnia pompae spectatumque Urbi scelus et puerile feretrum produxi, saevos damnati turis acervos plorantemque animam supra sua funera vidi, teque patrum gemitus superantem et brachia matrum complexumque rogos ignemque haurire parantem vix tenui similis comes offendique tenendo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus12)
Quid mirum, tanto si te pius altor honorat funere?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus32)
quid te post cineres deceptaque funera matris tutius Inoo reptantem pectore, Baeche?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus41)
Quid ego exsequias et prodiga flammis dona loquar maestoque ardentia funera luxu?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus69)
horror habet sensus, qualem te funere summo atque rogum iuxta, Melior placidissime quondam, extimui!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus74)
non soli celebrant sua funera cygni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem4)
ferte simul gemitus cognataque ducite flammis funera et hoc cunctae miserandum addiscite carmen:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem9)
quisnam haec in funera missos castiget luctus?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati8)
et certe qui vidit funera frater erubuit vinci, sed nec servilis adempto ignis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati43)
nam quis inexpleto rumpentem pectora questu complexumque rogos incumbentemque favillis aspiciens non aut primaevae funera plangi coniugis aut nati modo pubescentia credat ora rapi flammis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum2)

SEARCH

MENU NAVIGATION