라틴어 문장 검색

Haec iuxta opinionem, quam ab antiquis accepimus, historiae nostrae ecclesiasticae inserere oportunum duximus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 6:4)
conferentes ad inuicem, quia si modo nobis adsurgere noluit, quanto magis, si ei subdi coeperimus, iam nos pro nihilo contemnet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:25)
Eius ergo bonitatis misericordia totius creaturae suae dilatandi subdi etiam in extremitate terrae positarum gentium corda frigida, Sancti Spiritus feruore in sui quoque agnitione mirabiliter est dignata succendere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 1:2)
ad adnuntiandam uobis plenitudinem fidei Christianae sacerdotalem curauimus sollicitudinem prorogare, ut perinde Christi euangelium, quod Saluator noster omnibus praecepit gentibus praedicari, uestris quoque sensibus inserentes, salutis uestrae remedia propinentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X.7)
Nullus enim tuorum studiosius quam ego culturae deorum nostrorum se subdidit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 1:6)
Cuius suasioni uerbisque prudentibus alius optimatum regis tribuens assensum, continuo subdidit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 1:10)
Exposita autem ratione paschalis obseruantiae, ita de Pelagianis in eadem epistula subdunt:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX. 1:6)
e quibus unum, quod inter alia rettulit, miraculum praesenti nostrae historiae inserendum credidimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIII.5)
nec dubito me post mortem corporis statim ad perpetuam animae mortem rapiendum, ac infernalibus subdendum esse tormentis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIII.9)
Multum namque eundem episcopum Colmanum rex pro insita illi prudentia diligebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI. 1:7)
Nimirum enim quaerit et inpetrabit, et ei omnes suae insulae, ut optamus, subdentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX. 2:7)
Namque inter plura continentiae, humilitatis, doctrinae, orationum, uoluntariae paupertatis, et ceterarum uirtutum merita, in tantum erat timori Domini subditus, in tantum nouissimorum suorum in omnibus operibus suis memor, ut, sicut mihi frater quidam de his, qui me in scripturis erudiebant, et erat in monasterio ac magisterio illius educatus, uocabulo Trumberct, referre solebat, si forte legente eo uel aliud quid agente, repente flatus uenti maior adsurgeret, continuo misericordiam Domini inuocaret, et eam generi humano propitiari rogaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:21)
e quibus et nos aliqua historiae nostrae ecclesiasticae inserere curauimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VII.3)
UIDETUR oportunum huic historiae etiam hymnum uirginitatis inserere, quem ante annos plurimos in laudem ac praeconium eiusdem reginae ac sponsae Christi, et ideo ueraciter reginae, quia sponsae Christi, elegiaco metro conposuimus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX].2)
unde eam, quia liquido conperi, indubitanter historiae nostrae ecclesiasticae inserendam credidi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII]. 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION