라틴어 문장 검색

quorum deum nihil attingit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 39:1)
istam autem intellegentiam aut maris aut terrae non modo comprehendere animo sed ne suspicione quidem possum attingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 64:4)
Ex quattuor autem locis, in quos honesti naturam vimque divisimus, primus ille, qui in veri cognitione consistit, maxime naturam attingit humanam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 25:1)
Nam fortis animus et magnus in homine non perfecto nec sapiente ferventior plerumque est, illae virtutes bonum virum videntur potius attingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 62:2)
quamquam haec quidem res non solum ex domestica est ratione (attingit etiam bellicam, quoniam vi manuque confecta est), sed tamen id ipsum est gestum consilio urbano sine exercitu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 99:8)
Itaque, nisi ea virtus, quae constat ex hominibus tuendis, id est ex societate generis humani, attingat cognitionem rerum, solivaga cognitio et ieiuna videatur, itemque magnitudo animi remota communitate coniunctioneque humana feritas sit quaedam et immanitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 202:2)
nunc dicamus de gloria, quamquam ea quoque de re duo sunt nostri libri, sed attingamus, quandoquidem ea in rebus maioribus administrandis adiuvat plurimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 41:2)
Eorum autem ipsorum partim eius modi sunt, ut ad universos cives pertineant, partim, singulos ut attingant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 96:2)
tantum locus attingendus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 98:7)
Quod si tibi tantum in nobis videtur esse, quibus etiam si ingenium, ut tu putas, non maxime defuit, doctrina certe et otium et hercule etiam studium illud discendi acerrimum defuit, quid censes, si ad alicuius ingenium vel maius illa, quae ego non attigi, accesserint, qualem illum et quantum oratorem futurum?'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 79:1)
Namque egomet, qui sero ac leviter Graecas litteras attigissem, tamen cum pro consule in Ciliciam proficiscens venissem Athenas, compluris tum ibi dies sum propter navigandi difficultatem commoratus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 82:1)
haec autem esse penitus in media philosophia retrusa atque abdita, quae isti rhetores ne primoribus quidem labris attigissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 87:6)
Magna nobis pueris, Quinte frater, si memoria tenes, opinio fuit L. Crassum non plus attigisse doctrinae, quam quantum prima illa puerili institutione potuisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 1:1)
causas omnino numquam attigerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 57:3)
poetas omnino quasi alia quadam lingua locutos non conor attingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 61:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION