라틴어 문장 검색

Verum tamen quia quaedam uicina sunt, interestque uulnus in summa parte sit an penitus penetrauerit, necessarium est notas subicere, per quas, quid intus actum sit, scire possimus, et ex quibus uel spes uel desperatio oriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 11:3)
Adeo tamen nihil perpetuum est, sed semper pro ui corporis aestimandum, ut inbecillitas etiam cibum protinus facere necessarium possit, tenuem scilicet et exiguum, qui tantum sustineat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 46:1)
Iamque aquae quoque calidae necessarius usus est, ut et materiam digerat et duritiam emolliat et pus citet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 50:4)
iamque calida aqua eatenus necessaria est, ut sanies remoueatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 57:2)
Si quid molliendum est, quod in neruosis locis musculosisque necessarium est, cerato quoque super uulnus utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 59:1)
Vbi uero in quolibet uulnere uentum ad inducendam cicatricem est, quod perpurgatis iam repletisque ulceribus necessarium est, primum ex aqua frigida linamentum, dum caro alitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 77:1)
si id non est, necessarium est exsorbere potionem meri uini cum pipere, uel quidlibet aliud quod calori mouendo est, ne umorem intus coire patiatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 11:2)
Post quae quies ei necessaria est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 22:6)
- Curatio utriusque eadem est, sed in maiore malo magis necessaria.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 12:7)
Et uictus quidem talis necessarius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 13:6)
Expresso pure nulla ultra curatio necessaria est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 26:11)
Ac si longius a praecordis fistula est, ex interuallo ieiunum radiculas esse, deinde uomere necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 42:5)
- In hoc quoque uictus ratio eadem quae supra necessaria est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 62:1)
- Vbi aliquod in eo uitium est, non incommodum est summam cutem potius subinde corrumpi quam id quod nocet in aliam partem magis necessariam uerti.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 2장 1:7)
Neque tamen lippientibus longum ieiunium necessarium est, ne pituita tenuior atque acrior fiat:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION