라틴어 문장 검색

bene de te merebimur, auferemus tibi istam qua vexas, vexaris insaniam et per tua alienaque volutato supplicia id quod unum tibi bonum superest repraesentabimus, mortem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 94:3)
et cum cervicem noxio imperabo praecidi et cum parricidas insuam culleo et cum mittam in supplicium militare et cum Tarpeio proditorem hostemve publicum imponam, sine ira eo vultu animoque ero, quo serpentes et animalia venenata percutio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 96:2)
Tunc centurio supplicio praepositus condere gladium speculatorem iubet, damnatum ad Pisonem reducit redditurus Pisoni innocentiam ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 111:1)
nam speciem capere acceptae iniuriae et ultionem eius concupiscere et utrumque coniungere, nec laedi se debuisse et vindicari debere, non est eius impetus, qui sine voluntate nostra concitatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 5:2)
movet mentes et atrox pictura et iustissimorum suppliciorum tristis adspectus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 11:2)
numquam autem impetus sine adsensu mentis est, neque enim fieri potest ut de ultione et poena agatur animo nesciente.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 18:1)
ille sequens impetus, qui speciem iniuriae non tantum accepit sed adprobavit, ira est, concitatio animi ad ultionem voluntate et iudicio pergentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 19:2)
non enim quia accepit iniuriam nocet, sed parata est, dum noceat, vel accipere, nec illi verbera lacerationes- que in ultionem petuntur sed in voluptatem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 25:1)
Inhumanum verbum est et quidem pro iusto receptum ultio, et talio non multum differt nisi ordine ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 175:5)
C. Caesar Pastoris splendidi equitis Romani filium cum in custodia habuisset munditiis eius et cul- tioribus capillis offensus, rogante patre ut salutem sibi filii concederet, quasi de supplicio admonitus duci protinus iussit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 181:1)
publicum consilium senatus non expectatis dilectibus nec nominato imperatore subitos irae suae duces legit ac per tecta urbis nobiles consectatus viros supplicium manu sumpsit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 11:4)
Sanum hunc aliquis vocat, qui velut tempestate correptus non it sed agitur et furenti malo servit, nec mandat ultionem suam, sed ipse eius exactor animo simul ac manu saevit carissimorum eorumque quae mox amissa fleturus est carnifex ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 17:1)
Non vis ergo admoneam eos, qui iram summa potentia exercent et argumentum virium existimant et in magnis magnae fortunae bonis ponunt paratam ultionem, quam non sit potens, immo ne liber quidem dici possit irae suae captivus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 25:2)
Ultio doloris confessio est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 35:3)
" Aliquis vult irato committi ultionem, cum Plato sibi ipse imperium abrogaverit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 78:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION