라틴어 문장 검색

tenebris si caeca repressit nox iter, aut spelaea subit metuenda ferarum aut pastorali iacuit sub culmine fultus cervicem clipeo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:134)
magni subeunt iam taedia coepti.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:178)
corium cute fixa tenaci alba subit radix, alternantesque colorum tincta vices, spatiis internigrantibus, exit in solidae speciem pinnae, tenuataque furtim levis in extremum sese producit acumen.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice9)
dextram exerit ille contentus laeva sustinuisse patrem;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam9)
sed maior in altum intrat et arcanae rupis inane subit;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus15)
laudem prudentia belli feminea pro parte subit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae110)
quin et supplicii nomen nexusque subisti, ut nos subriperes leto mortemque fugares morte tua, mox aetherias evectus in auras purgata repetens laetum tellure parentem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, de Salvatore4)
audax aut si quid penitus peccasse videbor, arguar, ingrati non subiturus onus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Probinum12)
naturam iuvat ipsa dolis et conscia sortis utitur ingenio longeque extenta per algas attactu confisa subit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine4)
adsiduo cum Dorida vicerit usu, iam clavum totamque subit torquere carinam:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:24)
Subit ille loquentem talibus:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:89)
gestare curules et fasces subiisse libet.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:149)
nulla relicta foret Romani nominis umbra, ni pater ille tuus iamiam ruitura subisset pondera turbatamque ratem certaque levasset naufragium commune manu:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:25)
"In commune iubes si quid censesque tenendum, primus iussa subi:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:164)
Dicturum plura parentem voce subis:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:203)

SEARCH

MENU NAVIGATION