라틴어 문장 검색

Macedoniam decreturos negant, ni de M. Popilio referretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 107:1)
iuventutem, ut iam Macedonia deficiat, velut ex perenni fonte unde hauriat, Thraciam subiectam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 131:2)
neque relicto regno meo, quod amplum et egregium vos fecistis, mare tantum traiecissem ut vana ad vos afferendo fidem abrogarem mihi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 134:1)
cernebam Persea non continentem se Macedoniae regno, alia armis occupantem, alia, quae vi subigi non possent, favore ac benevolentia complectentem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 136:1)
haec cum vobis quiescentibus et patientibus fecerit et concessam sibi Graeciam esse a vobis videat, pro certo habet neminem sibi antequam in Italiam traiecerit, armatum occursurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 142:1)
legationibus dimissis cum Harpalus, quanta maxima celeritate poterat, regressus in Macedoniam nuntiasset regi, nondum quidem parantes bellum reliquisse se Romanos, sed ita infestos ut facile appareret non dilaturos, et ipse, praeterquam quod et ita credebat futurum, iam etiam volebat, in flore virium se credens esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 157:1)
inde Corinthum, ab Corintho per Isthmi iugum navibus traductis, Aeginam traiciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 173:2)
hos utique populos, quod ab tergo Macedoniae Thracia esset, adsumptos in societatem gaudebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 202:1)
Claudius Cento T. Annius Luscus legati ad res repetendas in Macedoniam renuntiandamque amicitiam regi missi redierunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 252:3)
hunc militem qui Brundisi acciperet atque in Macedoniam mitteret, A. Atilius Serranus, qui priore anno praetor fuerat, deligitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 280:1)
Sicinius praetor ut exercitium paratum ad traiciendum haberet, C. Popilio consuli ex auctoritate senatus C. Licinius praetor scribit ut et legionem secundam, quae maxime veterana in Liguribus erat, et ex sociis Latini nominis quattuor milia peditum, ducentos equites idibus Februariis Brundisi adesse iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 281:2)
Sicinius provinciam Macedoniam obtinere successor veniret iussus, prorogato in annum imperio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 282:2)
senatus consultum inde factum est ut consules inter se provincias Italiam et Macedoniam compararent sortirenturve;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 325:1)
cui Macedonia obvenisset, ut is regem Persea quique eius sectam secuti essent, nisi populo Romano satisfecissent, bello persequeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 325:2)
illud quoque praecipuum datum sorti Macedoniae, ut centuriones militesque veteres scriberet quos vellet consul usque ad quinquaginta annos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 328:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION