라틴어 문장 검색

quam ieiuna pium desideret ara cruorem docta est amisso Laodamia viro, coniugis ante coacta novi dimittere collum quam veniens una atque altera rursus hiems noctibus in longis avidum saturasset amorem, posset ut abrupto vivere coniugio:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b8)
1. Sanctissimo gloriosissimo atque felicissimo triumphatori et domino singulari domino Henrico divina providentia Romanorum Regi et semper Augusto, devotissimi sui Dantes Alagherii Florentinus et exul inmeritus ac universaliter omnes Tusci qui pacem desiderant, terre osculum ante pedes.
(단테 알리기에리, Epistolae 45:1)
9. Preferens ergo amicitiam vestram quasi thesaurum carissimum, providentia diligenti et accurata sollicitudine illam servare desidero. 10.
(단테 알리기에리, Epistolae 93:1)
Hec igitur sepe mecum recogitans, ne de infossi talenti culpa quandoque redarguar, publice utilitati non modo turgescere, quinymo fructificare desidero, et intemptatas ab aliis estendere veritates. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 1:6)
nam cum iustitia sit virtus ad alterum, sine potentia tribuendi cuique quod suum est quomodo quis operabitur secundum illam?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:18)
quia, cum omne quod est appetat suum esse, ac in agendo agentis esse quodammodo amplietur, sequitur de necessitate delectatio, quia delectatio rei desiderate semper annexa est. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:5)
Quod quidem eius factum, nisi esset iure laudatum, non esset ymitatus quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo natus, cum Pyrro bellum gerens, consul eo cecidisset in prelio seque e continenti genere tertiam victimam rei publice tribuisset". 17.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:11)
Catoni vero cum incredibilem natura tribuisset gravitatem, eamque perpetua constantia roborasset, semperque in proposito susceptoque consilio permansisset, moriendum ei potius quam tyrampni vultus aspiciendus fuit". 18.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:15)
Americanorum tria millia eo praelio desiderata;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.51)
Nec deerant, qui hunc tam insperatum successum Deo optimo maximo, qui saepe humiles tollit, insignesque deprimit, tribuere dubitarent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.33)
" Honores Washingtonio jam mortuo a Congressu tributi, minimi erant prae his, quos populus universus Americanus tribuendos ei censuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.38)
Ad hoc, honores plurimi alii, quos neque divitiae, neque imperium ullum tribuere cuivis unquam poterant, Washingtonio habiti fuere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.44)
Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum,Sextilem totum mendax desideror.
(호라티우스의 첫번째 편지, 071)
nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera;
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장6)
Igitur, ut concludam, si perfectus es, cur bona paterna desideras?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION