라틴어 문장 검색

Sic locata obsidione, toto conamine in assultu et crebris ruinis muros et turres urbis angustiantes, civibus econtra in armis et tormento lapidum ab intus fortiter resistentibus, machinam multis diebus compositam applicantes, viros in arcu Baleari in ea posuerunt, qui altitudine soliorum machinae eminentes, desuper muros per [0690B] urbem et turres et ejus moenia specularentur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 64:3)
Quod ubi hostes viderunt, ea, quae vix longinquo spatio refici non posse sperassent, paucorum dierum opera et labore ita refecta, ut nullus perfidiae neque eruptioni locus esset nec quicquam omnino relinqueretur, qua aut telis militibus aut igni operibus noceri posset, eodemque exemplo sentiunt totam urbem, qua sit aditus ab terra, muro turribusque circumiri posse, sic ut ipsis consistendi in suis munitionibus locus non esset, cum paene inaedificata muris ab exercitu nostro moenia viderentur ac telum manu coniceretur, suorumque tormentorum usum, quibus ipsi magna speravissent, spatio propinquitatis interire parique condicione ex muro ac turribus bellandi data se virtute nostris adaequare non posse intellegunt, ad easdem deditionis condiciones recurrunt.
(카이사르, 내란기, 2권 16:1)
Ergo turris quaedam incustodita remansit versus montana, eo videlicet in loco quo munitio ex bitumine fragilis luti fundata est ad reprimendos hostes, ab obsessa porta egredientes per montana, et peregrinos diffusos persequentes, et ubi a Provincialibus ille juvenis captus est, in cujus redemptionem turri quadam requisita, sed a cognatis et amicis ejus denegata, idem capitali sententia peremptus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION