라틴어 문장 검색

Celerius tamen etiam panis mandendus quam uinum gustandum, siquidem huius usus praecipue periculosus ideoque in longius tempus differendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 6:6)
Horum autem usum ex magna parte Asclepiades non sine causa sustulit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 머리말 2:1)
Et huius quidem recentis usus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 3:4)
Ex EMPLASTRIS autem nulla maiorem usum praestant, quam quae cruentis protinus uulneribus iniciuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 1:1)
ex passo coacta, et cum usus exigit, aceto uel uino diluta, prout ualentius aut lenius uitium est, cui medendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 5:5)
Quae ex uino et teruntur et in ipso usu deliquantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 6:7)
Haec tria compositionum genera [id est, quae in malagmatibus, pastillis emplastrisque sunt] maximum praecipueque uarium usum praestant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 21장 1:1)
Cum infrixit, catapotia ex eo fiunt ad nostrae fabae magnitudinem, habentque usum multiplicem.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 6:1)
Iamque aquae quoque calidae necessarius usus est, ut et materiam digerat et duritiam emolliat et pus citet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 50:4)
Lanae sucidae superuacuus usus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 57:3)
Sed usu cognitum est utramque aduersus alteram medicamentum esse, si contrita superinposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 76:6)
Neque Hercules scientiam praecipuam habent ii, qui Psylli nominantur, sed audaciam usu ipso confirmatam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 8:3)
Vsus tamen ipse docuit eum, quem aspis percussit, acetum potius bibere debere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 12:2)
Ex prioribus est lenticulae cum melle farina uel myrra cum uino uel creta Cimolia cum turis cortice contrita et aqua coacta atque, ubi usus necessitas incidit, aceto diluta.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 24:7)
qui cum magnam partem ad uitae simul et usum et dulcedinem conferant, summa cura tuendi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION