라틴어 문장 검색

Verba Marci Catonis adscripsi ex oratione quae inscribitur De Dote, in qua id quoque scriptum est, in adulterio uxores deprehensas ius fuisse maritis necare:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 5:1)
In adulterio uxorem tuam si prehendisses, sine iudicio inpune necares;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 6:2)
NUNTIATUM quondam est Favorino philosopho, nobis praesentibus, uxorem auditoris sectatorisque sui paululum ante enixam auctumque eum esse nato filio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 2:1)
IN plerisque monimentis rerum ab Alexandro gestarum, et paulo ante in libro M. Varronis qui inscriptus est Orestes vel De Insania, Olympiadem, Philippi uxorem, festivissime rescripsisse legimus Alexandro filio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IV 2:1)
Mars peregre adveniens salutat Nerienem uxorem suam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 12:2)
per quod apparet, non esse id poetice a Plauto dictum, sed eam quoque traditionem fuisse, ut Nerio a quibusdam uxor esse Martis diceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 15:2)
Mulieres fere omnes in maiorem modum exosus fuisse dicitur, sive quod natura abhorruit a mulierum coetu sive quod duas simul uxores habuerat, cum id decreto ab Atheniensibus facto ius esset, quarum matrimonii pertaedebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 7:1)
Duas uxores?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 13:3)
quod uxorem suam veneno sustulisset ut ad incestuosas cum nepti sua nuptias lectum sterneret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:10)
Quod si verum fuisset, actum esset de titulo uxoris suae Elixabethae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:28)
Unde ipso praelii die, qui fuit Augusti vicesimus secundus, suo nomine, nulla facta uxoris mentione, regnum assumpsit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 6:2)
Quod ut faceret illud eum maxime impulit, quia sub discessum suum e Brittania spem nonnullam summo cum artificio iniecerat (prout tunc res suae postulabant) se, si in regno Angliae obtinendo sibi res feliciter cederent, Annam ducatus Britanniae haeredem (quae paulo post Carolo Octavo Franciae nupsit) in uxorem ducturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 13:2)
Margareta, Edwardo Quarto soror fuit secunda, etiam Carolo Burgundiae duci, Strenuo cognominato, secunda uxor.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:12)
Sed econtra sermonibus suis quasi obiter inseruerunt regem suum apud se omnino constituisse filiam Maximiliani in uxorem ducere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:31)
Ea fuit, ut cum per legem communem prosecutio homicidiorum in nomine regis annum et diem expectaret, quod spatium uxori aut haeredi occisi datum est ut nomine proprio accusationem peragerent, cumque experentia monstraret quod pars aggravata saepius pretio aut variis modis inducta, aut lite ipsa defatigata, accusationem desereret, atque eo temporis tractu res quasi in oblivionem transieret, et hoc modo prosecutio in nomine regis (quae semper flagrante crimine vivacior est) neglecta esset, ordinatum fuit prudentissime ut prosecutio in nomine regis etiam intra annum et diem admitti possit absque praeiudicio tamen prosecutionis in nomine partis laesae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION