라틴어 문장 검색

et primo supprimere in occulto famam eius rei est conatus, missis, qui Pantauchum inde venientem adpropinquare castris vetarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 432:1)
ubi propius ripam hostium subissent, tormentis missa etiam ad ultimos perveniebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 452:1)
Consul nuntiis victoriae Q. Fabio filio et L. Lentulo et Q. Metello cum litteris Romam missis spolia iacentis hostium exercitus peditibus concessit, equitibus praedam circumiecti agri, dum ne amplius duabus noctibus a castris abessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 558:1)
sed tum nihil praeter trecenta talenta quae missa Gentio regi, deinde retenta fuerant, inventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 579:2)
quadrigis missis consul currum conscendit et, cum per circum reveheretur ad foros publicos, laureatas tabellas populo ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 8:1)
itaque alterae litterae cum privati nominis titulo missae et petiere et impetravere, ut aliqui ad eum mitterentur, cum quibus loqui de statu et condicione suae fortunae posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 41:1)
et Popilius et ea legatio, quae missa ad Antiochum erat, Romam redit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 135:1)
missa igitur iuventute propere et Caunios, quamquam Cibyratarum asciverant auxilia, coegerunt imperio parere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 300:1)
Ab seriis rebus ludicrum, quod ex multo ante praeparato et in Asiae civitates et ad reges missis qui denuntiarent, et, cum circumiret ipse Graeciae civitates, indixerat principibus, magno apparatu Amphipoli fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 389:1)
ad quem litteris missis, ne quid ad ea quae fierent moveretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 403:2)
senatum praedam Epiri civitatium, quae ad Persea defecissent, exercitui dedisse suo, missis centurionibus in singulas urbes, qui se dicerent ad praesidia deducenda venisse, ut liberi Epirotae sicut Macedones essent, denos principes ex singulis evocavit civitatibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 403:3)
orici cum missas cum Scipione Nasica Maximoque filio copias invenisset, exercitu in naves imposito in Italiam traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 410:1)
cum Antiochus, Syriae rex, Ptolemaeum et Cleopatram, Aegypti reges, obsideret et missis ad eum a senatu legatis qui iuberent ab solo regis absisteret, editisque mandatis consideraturum se quid faciendum esset respondisset, unus ex legatis Popilius virga regem circumscripsit iussitque, ante quam circulo excederet, responsum daret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV Periocha2)
id huc missa sum tibi ut dicerem, ab ea uti caveas tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 5111)
era atque haec dolum ex proxumo hunc protulerunt, ego hunc missa sum ludere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 5120)

SEARCH

MENU NAVIGATION