라틴어 문장 검색

"Fiat Dan coluber in uia, cerastes in semita".
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:18)
Sicut enim serpens in uia sedebit et in semita erit, ut eos, qui per semitas iusticiae ambulant, feriat et ueneno sue malicie occidat.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:19)
cum tu ipse viam utrisque aperueris, lumen que illud splendidissimum, in ipsa inquisitionis nostrae ianua accenderis, quod nos non sinat errare per devia, sed certo tramite ad certum finem propositae quaestionis perducat.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:5)
popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:54)
Sic homo sicque Deus fiet, sic factus uterque Quod neuter mediaque uia tutissimus ibit, In quo nostra manus et munera nostra loquantur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:8)
Restat in ambiguo nec certa luce patescit Que nostrum, quibus auxiliis, quo calle uiarum In superas deuecta domos, donetur honore Legati, que uota Deo presentet et, instans Imbre precum, precibus diuinas compluat aures.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:1)
Vberius torrens effunditur, obice nullo Deffendente uiam fluuioque negante meatum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:31)
Cogitat, exquirit, studet, inuenit, eligit ergo Que uia, quis callis, que semita rectius ipsam Defferat ad superos archanaque regna Tonantis Vtque minus possit gressus uexare uiantis Limitis asperitas, pes scandala nesciat, immo Vt cicius possit munus complere quod instat, In quo percurrat celum, mare, sydera, currum Imperat excudi Sapiencia nec pede lento Affectum sequitur effectus, sed simul instant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 18:3)
Qualiter ars logice, tamquam uia, ianua, clauis, Ostendit, reserat, aperit secreta sophie;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:23)
Hic pictura docet auctores qui numerandi Inuenere uias, artem docuere, latentem Produxere foras, fama coluere iacentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:40)
Quis lune motus, que solis spera, quis orbis Mercurii Venerisque semita, que uia Martis, Que mora Saturnum retinet;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:13)
Illic uirgo uidet que sit uia, semita, cursus Solis et unde sibi sumat fomenta uigoris Etheree lucis genitor, fons, mater, origo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:2)
Egrediens solis regnum maturat in altum Gressus uirgo suos, sed gressus impedit ipse Limitis anfractus anceps, multeque uiarum Ambages;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 24:1)
Namque timet dubitatque, timens ambage locorum Seduci, quos ulterius uia porrigit anceps;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:3)
Difficilis conscensus ad hanc facilisque recessus, Accessus paucis, casus patet omnibus, in quam Vix aliquis transire ualet, ualet omnis ab illa Declinare uia, que paucis peruia multis Clauditur, arta nimis uirtuti, larga ruine:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION