라틴어 문장 검색

sic Zorsini victo nihil ereptum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 19장5)
scripsitque Palpellio Histro, qui Pannoniam praesidebat, legionem ipsaque e provincia lecta auxilia pro ripa componere, subsidio victis et terrorem adversus victores, ne fortuna elati nostram quoque pacem turbarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장4)
sed tum astu locorum fraude prior, vi militum inferior, transfert bellum in Ordovicas, additisque qui pacem nostram metuebant, novissimum casum experitur, sumpto ad proelium loco, ut aditus abscessus, cuncta nobis importuna et suis in melius essent, hinc montibus arduis, et si qua clementer accedi poterant, in modum valli saxa praestruit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 33장2)
et Caesar dum suum decus extollit, addidit gloriam victo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 36장4)
sed tunc ordinum diversa studia, et quae vicerant publice valebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 60장6)
iam primum Agrippina, velut dolore victa et solacia conquirens, tenere amplexu Britannicum, veram paterni oris effigiem appellare ac variis artibus demorari ne cubiculo egrederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 68장2)
sin perstaretur in bello, non defore Arsacidis virtutem fortunamque saepius iam clade Romana expertam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 37장8)
sed bellum Hermunduris prosperum, Chattis exitiosius fuit, quia victores diversam aciem Marti ac Mercurio sacravere, quo voto equi viri, cuncta [victa] occidioni dantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장3)
iret intrepidus et venerationem sui coram experiretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 13장3)
praesidium posthac impositum victis excisique luci saevis superstitionibus sacri:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 30장5)
si copias armatorum, si causas belli secum expenderent, vincendum illa acie vel cadendum esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 35장7)
atque illi pro cognitis moribus fuere, validior Tigellinus in animo principis et intimis libidinibus adsumptus, prospera populi et militum fama Rufus, quod apud Neronem adversum experiebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 51장7)
actae ob id de ancillis quaestiones et vi tormentorum victis quibusdam ut falsa adnuerent, plures perstitere sanctitatem dominae tueri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 60장5)
se tributa ac leges et pro umbra regis Romanum ius victis impositurum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 6장11)
quos diversas fugae causas obtendentis redire ad signa et clementiam Paeti experiri monebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION