라틴어 문장 검색

piscemur, venemur, ut olim Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos differtum transire forum populumque iubebat, unus ut e multis populo spectante referret emptum mulus aprum, crudi tumidique lavemur, quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei, cui potior patria fuit interdicta voluptas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 634)
ille ferat pretium poenae securus, opinor, prudens emisti vitiosum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 211)
et tamen idem scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti discrepet et quantum discordet parcus avaro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 296)
simplex fortisque habeatur;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:11)
simplicior quis et est, qualem me saepe libenter obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem aut tacitum inpellat quovis sermone:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:20)
nam fuit hoc vitiosus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.3)
hic neque servis, Albuti senis exemplo, dum munia didit, saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam convivis praebebit aquam:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:7)
nam variae res ut noceant homini credas, memor illius escae, quae simplex olim tibi sederit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:11)
simplex e dulci constat olivo, quod pingui miscere mero muriaque decebit non alia quam qua Byzantia putuit orca.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:10)
nempe inamarescunt epulae sine fine petitae inlusique pedes vitiosum ferre recusant corpus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 2:16)
nam comitas tibi non deest, ea quae bono ac suavi homine digna est, sed opus est magno opere blanditia, quae etiam si vitiosa est et turpis in cetera vita, tamen in petitione est necessaria.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 13:5)
et quoniam in hoc vel maxime est vitiosa civitas, quod largitione interposita virtutis ac dignitatis oblivisci solet, in hoc fac ut te bene noris, id est ut intellegas eum esse te qui iudici ac periculi metum maximum competitoribus adferre possis.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 2:3)
ante omnia ne sit vitiosus sermo nutricibus, quas si fieri posset sapientes Chrysippus optavit, certe quantum res pateretur optimas eligi voluit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 33:1)
ut sapor, quo nova imbuas, durat, nec lanarum colores, quibus simplex ille candor mutatus est, elui possunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 34:3)
si tamen non continget, quales maxime velim nutrices, pueros, paedagogos habere, at unus certe sit assiduus loquendi non imperitus, qui, si qua erunt ab his praesente alumno dicta vitiose, corrigat protinus nec insidere illi sinat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 40:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION