라틴어 문장 검색

Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivus, in voltu retinens.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 61장4)
Itaque legatos alium ab alio diuersos aggreditur ac paulatim temptando, postquam opportunos sibi cognovit, multa pollicendo persuadet, uti Iugurtham maxime viuum, sin id parum procedat, necatum sibi traderent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장4)
deinde fide data, si Iugurtham viuum aut necatum sibi tradidisset, fore ut illi senatus impunitatem et sua omnia concederet, facile Numidae persuadet, cum ingenio infido tum metuenti, ne, si pax cum Romanis fieret, ipse per condiciones ad supplicium traderetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장6)
Sed cum Poeni aliam condicionem, tantummodo aequam, peterent, Graeci optionem Carthaginiensium faciunt, ut vel illi, quos finis populo suo peterent, ibi viui obruerentur, vel eadem condicione sese quem in locum vellent processuros.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장16)
ita viui obruti.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장18)
Plus tamen tibi et viva vox et convictus quam oratio proderit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 5:2)
Unam semel ad quam vivas regulam prende et ad hanc omnem vitam tuam exaequa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 3:2)
"Multum," inquit, "viva vox facit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 9:6)
conspectus et praesentia et conversatio habet aliquid vivae voluptatis, utique si non tantum quem velis, sed qualem velis, videas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 3:3)
Vive cum servo clementer, comiter quoque, et in sermonem illum admitte et in consilium et in convictum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 13:1)
Numquam aliter hanc villam Vatia vivo praeteribam, quam ut dicerem:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 4:3)
intellegemus plus nos temporis in vivis perdidisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 8:3)
Nulli non virtus et vivo et mortuo rettulit gratiam, si modo illam bona secutus est fide, si se non exornavit et pinxit, sed idem fuit, sive ex denuntiato videbatur, sive inparatus ac subito.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 18:1)
Nam hoc quoque nobilissimi aediles fungebantur officio intrandi ea loca, quae populum receptabant, exigendique munditias et utilem ac salubrem temperaturam, non hanc, quae nuper inventa est similis incendio, adeo quidem, ut convictum in aliquo scelere servum vivum lavari oporteat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 10:2)
Quam bene vivas refert, non quam diu;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION