라틴어 문장 검색

Nec possumus dicere quod Spiritus sanctus a Filio non procedat;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:33)
"Accipite Spiritum sanctum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:35)
Sicut unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine sapientiae, cum sit universaliter, et Spiritus sanctus, et Pater ipsa sapientia, ita Spiritus proprie vocatur vocabulo charitatis, cum sit et Pater et Filius universaliter charitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:38)
Accipite Spiritum sanctum, ut eum etiam de se procedere ostenderet, et ipsa est virtus quae de illo exibat et sanabat omnes, sicut legitur in Evangelio (Luc. VI, 19).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:40)
Credimus et in Spiritum sanctum qui de Patre procedit proprie. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:44)
Spiritum sanctum verum Deum invenimus in Scriptura, et de Patre proprie esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:45)
Primum igitur accipe quod de Patre est proprie Spiritus sanctus, dicente Scriptura:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:48)
Spiritus veritatis qui a Patre procedit. Et B. Augustinus in XV De Trinit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:54)
Non frustra in hac Trinitate dicitur Verbum Dei nisi Filius, nec donum Dei nisi Spiritus sanctus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:56)
Nec de quo genitum est Verbum, et de quo procedit principaliter Spiritus sanctus, nisi Deus Pater.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:57)
Et Spiritus sanctus principaliter de illo procedit de quo natus est Filius.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:59)
Ideo autem addidi principaliter, quia et de Filio Spiritus sanctus procedere reperitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:60)
At vero si eodem modo tam in Filio quam in Spiritu sancto accipitur proprie, cum hic scilicet proprie nasci ex Patre, et ille procedere dicitur proprie ex Patre, et tale sit dicere proprie ac si diceretur principaliter, quomodo Filium ex Patre principaliter nasci dicemus, cum ex eo solo natus sit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:9)
Sed et secundum hoc quod juxta philosophos nata sive genita omnia dicuntur, quae ab aliquo habent esse, proprie Filius solus ex Patre natus est, quia solus ipse nascendo ex ipsa Patris substantia est. Spiritus vero sanctus secundum hoc ex Patre solo procedere proprie dicitur, quod ab eo sic procedit, quasi a summo principio, qui videlicet ab alio non est. Inde enim aliquid proprie procedere dicitur, unde primo venire ac moveri coepit, sicut locus ex fonte, non ex rivo, sed per rivum procedere dicitur, in quem scilicet rivum aqua ipsius lacus de fonte prodiens per eum transit ac pervenit in stagnum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:13)
Sic et Spiritus sanctus ex Patre proprie procedere dicitur, quasi a summa origine, quae scilicet aliunde non sit, et ab ipso in Filium, quasi in rivum, quia et quod habet Filius ab ipso habet a quo et hoc ipsum habet quod ipse est, et per Filium ad nos tandem quasi in stagnum hujus saeculi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION