라틴어 문장 검색

indigni quibus eadem pateat condicio, etiam ut prosit vobis fraus petitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 416:1)
postero die revocatis legatis et cum multa castigatione perfidiae monitis ut tot cladibus edocti tandem deos et ius iurandum esse crederent, condiciones pacis dictae, ut liberi legibus suis viverent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 491:1)
has condiciones legati cum domum referre iussi in contione ederent et Gisgo ad dissuadendam pacem processisset audireturque a multitudine inquieta eadem et inbelli, indignatus Hannibal dici ea in tali tempore audirique, arreptum Gisgonem manu sua ex superiore loco detraxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 497:1)
si condiciones convenirent pacis, tribuni plebis populum rogarent utrum consulem an P. Scipionem iuberent pacem dare, et quem, si deportandus exercitus victor ex Africa esset, deportare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 540:1)
qui cum varia oratione usus esset, nunc purgando crimina, nunc quaedam fatendo, ne impudenter certa negantibus difficilior venia esset, nunc monendo etiam patres conscriptos ut rebus secundis modeste ac moderate uterentur - si se atque Hannonem audissent Carthaginienses et tempore uti voluissent, daturos fuisse pacis condiciones quas peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 567:1)
Isque anno sexto decimo Italia decedens in Africam traiecit temptavitque per conloquium pacem cum Scipione conponere, et cum de condicionibus pacis non convenisset, acie victus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXX Periocha7)
laeti condicionem privati accepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 141:1)
postea, cum et muri pars strata ruinis et ad interiorem raptim oppositum murum cuniculis iam perventum esset, legatos ad regem de condicionibus tradendae urbis miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 179:1)
is ad primos fines regni legatis obviam progressus, ut scriberent ipsi quas vellent pacis condiciones permisit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 204:1)
Philippus aliam aliarum civitatium condicionem esse respondit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 112:1)
id gravate regi concessum est, non quin cuperet Quinctius per se partim armis, partim condicionibus confectum videri bellum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 409:1)
ea enim se dicturum, quae ni fiant, nulla sit pacis condicio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 422:2)
suas populique Romani condiciones has esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 424:1)
aut iis condicionibus se pacem impetraturum aut quascumque senatus dedisset leges pacis accepturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 468:1)
postquam in potestate Argivorum civitas erat, nihil eius memor tyrannus, a quo eam civitatem et in quam condicionem accepisset, legatos Elatiam ad Quinctium et ad Attalum Aeginae hibernantem mittit, qui nuntiarent Argos in potestate sua esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 493:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION