라틴어 문장 검색

quae quia refrigescunt, imponere noctu malagmata commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:2)
Inulae quoque radix contusa et ex uino austero postea cocta et late super coxam imposita inter ualentissima auxilia est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:3)
Si ne sic quidem finitus dolor est, aut tumor ei accedit, incisa cute admouendae sunt cucurbitulae;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:5)
ac deinde noctu cataplasmata calfacientia imponere, maximeque ibisci radicem ex uino coctam.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 4:4)
Inponendum uero est cataplasma, quod refrigeret, neque tamen in hoc ipso diu permanendum, sed ad ea transeundum, quae sic reprimunt, ut emolliant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 5:2)
Si uero tumores etiam obcalluerunt et dolent, leuat spongia inposita, quae subinde ex oleo et aceto uel aqua frigida exprimitur, aut pari portione inter se mixta pix, cera, alumen.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 6:1)
laboriose uero conteruntur ea, ex quibus emplastra pastillique fiunt, ne laedant uulnera, cum inposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 4:4)
Tum emplastrum imponitur, pastillus inlinitur, aut alicui molliori, ut cerato, miscetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 6:5)
Vbi cerati crassitudinem habet, linteo ante in aqua frigida madefacto inlinitur et sic inponitur, supraque farina hordeacea inicitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 4:2)
Prodest impositum minutis maioribusque abscessibus, item articulis ideoque et coxis et pedibus dolentibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 7:2)
At si satis sanguis subit, recte imponitur quod aduersus phymata quoque potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 24:1)
Quod si facie contusa liuor subcruentus est, haec compositio nocte et die imposita tollit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 26:1)
Idem faba quoque imposita proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 26:4)
Ad articulos fici quoque aridi partem nepetae mixtam uel uuam taminiam sine seminibus cum puleio recte aliquis imponit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 34:1)
At Theoxenus ad pedum dolores sebi a renibus partem tertiam, salis partes duas miscebat, hisque membranulam inlitam imponebat, tum superiniciebat Hammoniacum thymiama in aceto liquatum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION