라틴어 문장 검색

animadvertisse videor, Quirites, maiorem mihi sortito Macedoniam provinciam gratulationem factam, quam cum aut consul sum creatus, aut quo die magistratum inii, neque id ob aliam causam, quam quia bello in Macedonia, quod diu trahitur, existimastis dignum maiestate populi Romani exitum per me imponi posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 257:1)
movebat imperii maiestas, gloria viri, ante omnia aetas, quod maior sexaginta annis iuvenum munia in parte praecipua laboris periculique capessebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 518:2)
ipse postremo Paulus in curru, magnam cum dignitate alia corporis, tum senecta ipsa maiestatem prae se ferens;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 493:1)
Polybius eum regem indignum maiestate nominis tanti tradit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 555:2)
Cum vero attenderem te non solum de vita communi omnium curam publicaeque rei constitutione habere sed etiam de opportunitate publicorum aedificiorum, ut civitas per te non solum provinciis esset aucta, verum etiam ut maiestas imperii publicorum aedificiorum egregias haberet auctoritates, non putavi praetermittendum, quin primo quoque tempore de his rebus ea tibi ederem, ideo quod primum parenti tuo [de eo] fueram notus et eius virtutis studiosus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 머리말2)
in ea autem maiestate urbis et civium infinita frequentia innumerabiles habitationes opus est explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장75)
item feneratoribus et publicanis commodiora et speciosiora et ab insidiis tuta, forensibus autem et disertis elegantiora et spatiosiora ad conventus excipiundos, nobilibus vero, qui honores magistratusque gerundo praestare debent officia civibus, faciunda sunt vestibula regalia alta, atria et peristylia amplissima, silvae ambulationesque laxiores ad decorem maiestatis perfectae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장6)
in eo autem quod sub praetexto publicae maiestatis agitur, quidquid peccatur maiestatis actione uindicandum est.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 13:6)
Deinde, si potest uindicari maiestatis lege id quod proconsul maiestatis publicae et iure et apparatu usus peccauit, an hoc possit.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 14:2)
et collegae fateri regimen omnium rerum, ubi quid bellici terroris ingruat, in viro uno esse, sibique destinatum id animo esse Camillo summittere imperium, nec quicquam de maiestate sus detractum credere quod maiestati eius viri concessissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 62:4)
In eo quod sub praetexto publicae maiestatis agitur, quidquid peccatur, maiestatis actione uindicandum est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.18)
priuatus potest accusari maiestatis laesae, si quid fecit quo maiestatem populi Romani laederet.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 12:8)
neque aliud est ullum huius in re militari illustre factum quam eius imperii memoria, iustitiae vero et aequitatis et innocentiae multa, in primis quod huius aequitate factum est, cum in communi classe esset Graeciae simul cum Pausania [quo duce Mardonius erat fugatus], ut summa imperii maritimi ab Lacedaemoniis transferretur ad Athenienses:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 2:1)
deinde reddere illis maiestatem suam, reddere bonitatem, sine qua nulla maiestas est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 50:2)
Gloriae inanis, si in aliquo alio principe, minimum in illo suit, ita tamen ut de maiestate, quam ad summum fastigium usque semper attolebat, nihil remitteret, haud ignarus maiestatis reverentiam populum in obsequio continere, inanem autem gloriam (si quis recte rem aestimet) reges populari aurae prostituere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION