라틴어 문장 검색

Nam sunt qui Ianum eundem esse atque Apollinem et Dianam dicant, et in hoc uno utrumque exprimi numen affirment.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 5:2)
nam medio, id est tertio decimo Kalendas, fastum probavimus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 50:2)
et aliis hoc adser­tionibus ab his probatum est qui rationem anni mensium dierumque et ordinationem a Caesare digestam plenius retulerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 50:3)
quem mensem anni primum fuisse vel ex hoc maxime probatur, quod ab ipso Quintilis quintus est, et deinceps pro numero nominabantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 5:2)
Cingio etiam Varro consentit adfirmans nomen Veneris ne sub regibus quidem apud Romanos vel Latinum vel Graecum fuisse, et ideo non potuisse mensem a Venere nominari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 13:1)
Contendunt alii Maiam Mercurii matrem mensi nomen dedisse, hinc maxime probantes, quod hoc mense mercatores omnes Maiae pariter Mercurioque sacrificant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 19:1)
Adfirmant quidem, quibus Cornelius Labeo consentit, hanc Maiam cui mense Maio res divina celebratur terram esse hoc adeptam nomen a magnitudine, sicut et Mater Magna in sacris vocatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 20:1)
Ut autem Idus omnes Iovi ita omnes Kalendas Iunoni tributas et Varronis et pontificalis adfirmat auctoritas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 18:1)
Adfirmabat autem sacerdotes pollui ferias, si indictis conceptisque opus aliquod fieret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 9:1)
et quod Iulius Modestus adfirmat Messala augure consulente pontifices, an nundinarum Romanarum Nonarumque dies feriis tenerentur, respondisse eos nundinas sibi ferias non videri:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 28:2)
Harum originem quidam Romulo adsignant, quem communicato regno cum T. Tatio sacrificiis et sodalitatibus institutis nundinas quoque adiecisse commemorant, sicut Tuditanus adfirmat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 32:1)
Non solum Horus noster, gravis vir et ornatus, sed nec quisquam alius, ut aestimo, tam futilis posset esse iudicii, qui Romani anni sic ad unguem, ut aiunt, emendatum ordinem non probaret, cui maiorem gratiam et tenax memoria et luculenta oratio referentis adiecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 38:2)
Nunc ex aliis quoque huius dei nominibus eundem esse Apollinem et solem probemus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 30:2)
Quod cum et Varro et Granius Flaccus adfirment, etiam Euripides his docet:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 4:1)
ubi et Satyrorum, ut adfirmant, frequens cernitur coetus et plerumque voces propriae exaudiuntur, itemque cymbalorum crepitus ad aures hominum saepe perveniunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION