라틴어 문장 검색

Educenda deinde dictio est ex hac domestica exercitatione et umbratili medium in agmen, in pulverem, in clamorem, in castra atque in aciem forensem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 157:3)
qui cum esset constitutus administrator quidam belli gerendi, tum adiungeremus de exercitu, de castris, de agminibus, de signorum conlationibus, de oppidorum oppugnationibus, de commeatu, de insidiis faciendis atque vitandis, de reliquis rebus, quae essent propriae belli administrandi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 210:2)
et, si satis esse putatis ea, quae isti scriptores artis docent, discere, quae multo tamen ornatius, quam ab illis dicuntur, et uberius explicavit Antonius - sed, si his contenti estis atque eis etiam, quae dici voluistis a me, ex ingenti quodam oratorem immensoque campo in exiguum sane gyrum compellitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 70:2)
haec festinans scripsi in itinere atque agmine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 4 5:4)
adsentior tibi ut nec duces simus nec agmen cogamus, faveamus tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:4)
cum aestu magno ducebat agmen, laborabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 35:10)
deinde qui labor, quantus agminis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 37:2)
Sed rapit immotis, se centro, singula Gyris.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 2:5)
Areas quas corpora in gyros acta radiis ad immobile centrum virium ductis describunt, & in planis immobilibus consistere, & esse temporibus proportionales.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 2:1)
Hoc motu punctum illud describet Spiralem gyris infinitis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 10:3)
id adeo ob similitudinem orbis hujus, quem corpus agente uniformi vi centripeta describit, & orbis illius quem corpus in Ellipsi revolvente gyros peragens describit in plano quiescente.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 17:34)
Motus autem pendulorum in gyrum actorum & in orbem redeundo circulos describentium, propterea quod sint uniformes & eo nomine ad investigandam resistentiam datae velocitati competentem longe aptiores videantur, in consilium etiam adhibui.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 104:2)
Iam Psyche puellae caput involverat flammeo, iam embasicoetas praeferebat facem, iam ebriae mulieres longum agmen plaudentes fecerant thalamumque incesta exornaverant veste, cum Quartilla quoque iocantium libidine accensa et ipsa surrexit correptumque Gitona in cubiculum traxit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:1)
Ecce per orbem mitis turba deum terras exosa furentes deserit atque hominum damnatum avertitur agmen.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:2)
fuerunt aliorum prius, Dein simili gyro venient aliorum vices.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.15)

SEARCH

MENU NAVIGATION