라틴어 문장 검색

negabat ullam vocem inimiciorem amicitiae potuisse reperiri quam eius qui dixisset ita amare oportere ut si aliquando esset osurus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:5)
illud potius praecipiendum fuit, ut diligentiam adhiberemus in amicitiis comparandis, ut ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 76:2)
quam ob rem ad - illa prima redeamus eaque ipsa concludamus aliquando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 126:3)
Nam mihi, Brute, in te intuenti crebro in merrtem venit vereri, ecquodnam curriculum aliquando sit habitura tua et natura admirabilis et exquisita doctrina et singularis industria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 1:1)
et nocuimus fortasse, quod veteres orationes post nostras, non a me quidem - meis enim illas antepono - , sed a plerisque legi sunt desitae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 2:5)
de his autem, quos ipsi vidimus, neminem fere praetermittemus [eorum quos aliquando dicentis vidimus].
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 1:4)
Cum autem difficile sit in longa oratione non aliquando aliquid ita dicere ut sibi ipse non conveniat, quanto difficilius cavere, ne quid dicas quod non conveniat eius orationi qui ante te dixerit ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 57장 2:3)
ergo illam patris elegantia tinctam vidimus et filias eius Avis ambas, quarum sermo mihi fuit notus, et neptes Licinias, quas nos quidem ambas, hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, credo, aliquando audisti loquentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 1:7)
Omnis enim commemoras, qui ausi aliquando sunt stantes loqui, ut mihi imprudens M. Servilium praeterisse videare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 77장 3:5)
sed in Cumano aut in Tusculano aliquando, si modo licebit, quoniam utroque in loco vicini sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 87장 3:5)
domum meam maioribus praesidiis munivi atque firmavi, exclusi eos, quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi venissent, quos ego iam multis ac summis viris ad me id temporis venturos esse praedixeram. V. Quae cum ita sint, Catilina, perge, quo coepisti, egredere aliquando ex urbe;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 10:2)
X. Ibis tandem aliquando, quo te iam pridem ista tua cupiditas effrenata ac furiosa rapiebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 25:1)
desinant insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal praetoris urbani, obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandam urbem comparare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 32:2)
Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi ferro flammaque minitantem ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 1:1)
multoque magis illud timeo, ne mihi sit invidiosum aliquando, quod illum emiserim potius quam quod eiecerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 15:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION