라틴어 문장 검색

nutrici non missuru's quicquam, quae vernas alit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1112)
Aequi istuc facio, dum modo eam des quae sit quaestuosa, quae alat corpus corpore, cuique sapiat pectus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1217)
Misereat, si familiam alere possim misericordia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3141)
quoniam ei, qui me aleret, nil video esse relicui, dedi ei meam gnatam, quicum aetatem exigat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, PROLOGVS13)
Cum ergo his rationibus [erit] salubritatis [moenium conlocandorum explicatio] regiones[que] electae fuerint fructibus ad alendam civitatem copiosae, et viarum munitiones aut opportunitates fluminum seu per portus marinae subvectionis habuerit ad moenia comportationes expeditas, tunc turrium murorumque fundamenta sic sunt facienda, uti fodiantur, si queat inveniri, ad solidum et in solido, quantum ex amplitudine operis pro ratione videatur, crassitudine ampliore quam parietum, qui supra terram sunt futuri, et ea impleantur quam solidissima structura.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장1)
contra vero lenis et crassus aer, qui perflatus non habet neque crebras redundantias, propter inmotam stabilitatem adiciendo ad membra eorum alit eos et reficit, qui in his sunt inpliciti morbis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장22)
ut enim natus infans sine nutricis lacte non potest ali neque ad vitae crescentis gradus perduci, sic civitas sine agris et eorum fructibus in moenibus affluentibus non potest crescere nec sine abundantia cibi frequentiam habere populumque sine copia tueri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말14)
sed ea, quod habet in se plus caloris, procreat et alit cariem ab eaque vitiatur, etiamque ideo celeriter accenditur, quod quae inest in eo corpore aeris raritas, ut est patens, accipit ignem et ita vehementem ex se mittit flammam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장20)
nam meridianae regiones propter aestus cariem, tineam, teredines reliquaque bestiarum nocentium genera procreant alendoque conservant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장25)
non minus poetae, qui antiquas comoedias graece scripserunt, easdem sententias versibus in scaena pronuntiaverunt, ut Crates, Chionides, Aristophanes, maxime etiam cum his Alexis, qui Athenienses ait oportere ideo laudari, quod omnium Graecorum leges cogunt parentes <ali> a liberis, Atheniensium non omnes nisi eos, qui liberos artibus erudissent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말14)
nam quaecumque ad meridiem et occidentem spectant, ab tineis et umore libri vitiantur, quod venti umidi advenientes procreant eas et alunt infundentesque umidos spiritus pallore volumina corrumpunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장5)
Rex vero respondisse dicitur Homerum, qui ante annos mille decessisset, aevo perpetuo multa milia hominum pascere, item debere, qui meliore ingenio se profiteretur, non modo unum sed etiam plures alere posse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말25)
item si non terrestri cibo membra corporis alantur, deficient et ita a terreni principii mixtione erunt deserta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말7)
item terrenus fructus escarum praestans copiis supervacuis desiderationibus alit et nutrit animales pascendo continenter.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말12)
"vidua Sareptena ipsa cum filiis nocte moritura prophetam pascit esuriens et mirum in modum capsace conpleto, qui alendus venerat, alit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION