라틴어 문장 검색

"Et tu quidem, soror, videris, quam patienti vel potius servili - dicam enim libere quod sentio - haec per feras animo:"
(아풀레이우스, 변신, 5권77)
"Recordare enim quam superbe, quam arroganter nobiscum egerit et ipsa iactatione immodicae ostentationis tumentem suum prodiderit animum, deque tantis divitiis exigua nobis invita proiecerit, confestimque praesentia nostra gravata propelli et efflari exsibilarique nos iusserit."
(아풀레이우스, 변신, 5권79)
"Iamdudum, quod sciam, fidei atque parciloquio meo perpendisti documenta, nec eo setius approbabitur tibi nunc etiam firmatas animi mei."
(아풀레이우스, 변신, 5권105)
"Sic affectione simulata paulatim sororis invadunt animum;"
(아풀레이우스, 변신, 5권121)
"quae cuncta nullo praesente dulcissimis modulis animos audientium remulcebant."
(아풀레이우스, 변신, 5권126)
"Tunc Psyche misella, utpote simplex et animi tenella, rapitur verborum tam tristium formidine:"
(아풀레이우스, 변신, 5권148)
"Tunc nanctae iam portis patentibus nudatum sororis animum facinerosae mulieres, omissis tectae machinae latibulis, destrictis gladiis fraudium simplicis puellae paventes cogitationes invadunt."
(아풀레이우스, 변신, 5권155)
"At Psyche relicta sola, nisi quod infestis furiis agitata sola non est, aestu pelagi simile maerendo fluctuat, et quamvis statuto consilio et obstinato animo, iam tamen facinori manus admovens adhuc incerta consilii titubat multisque calamitatis suae distrahitur affectibus."
(아풀레이우스, 변신, 5권161)
"Tunc Psyche, et corporis et animi alioquin infirma, fati tamen saevitia subministrante viribus roboratur, et prolata lucerna et arrepta novacula sexum audacia mutatur."
(아풀레이우스, 변신, 5권168)
"At vero Psyche tanto aspectu deterrita et impos animi, marcido pallore defecta tremensque desedit in imos poplites et ferrum quaerit abscondere, sed in suo pectore:"
(아풀레이우스, 변신, 5권170)
"Iamque lassa, salute defecta dum saepius divini vultus intuetur pulchritudinem, recreatur animi:"
(아풀레이우스, 변신, 5권172)
"quae dum insatiabili animo Psyche, satis et curiosa, rimatur atque pertrectat et mariti sui miratur arma, depromit unam de pharetra sagittam et puncto pollicis extremam aciem periclitabunda frementis etiam nunc articuli nisu fortiore pupugit altius, ut per summam cutem roraverint parvulae sanguinis rosei guttae:"
(아풀레이우스, 변신, 5권177)
"Psyche vero humi prostrata et quantum visui poterat volatus mariti prospiciens extremis affligebat lamentationibus animum."
(아풀레이우스, 변신, 5권192)
"Quid tale, domina, deliquit tuus filius ut animo pervicaci voluptates illius impugnes, et quam ille diligit tu quoque perdere gestias?"
(아풀레이우스, 변신, 5권253)
"INTEREA Psyche variis iactabatur discursibus, dies noctesque mariti vestigationibus inquieta animo tanto cupidior iratum licet, si non uxoris blanditiis lenire, certe servilibus precibus propitiare."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION