라틴어 문장 검색

Ante fores antri fecunda papavera florent innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem nox legit et spargit per opacas umida terras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:8)
ecce latens herba coluber fugientis adunco dente pedem strinxit virusque in corpore liquit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 82:5)
Sunt viridi prato confinia litora, quorum altera pars undis, pars altera cingitur herbis, quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae, nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:5)
non apis inde tulit conlectos semine flores, non data sunt capiti genialia serta, neque umquam falciferae secuere manus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:6)
Obstipui dubitoque diu causamque requiro, num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:12)
Quae tamen has inquam vires habet herba?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:13)
Quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 4:3)
Flevit amans Glaucus nimiumque hostiliter usae viribus herbarum fugit conubia Circes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 9:1)
mandentemque videns eiectantemque cruentas ore dapes et frusta mero glomerata vomentem talia fingebam misero mihi fata parari perque dies multos latitans omnemque tremescens ad strepitum, mortemque timens cupidusque moriri, glande famem pellens et mixta frondibus herba, solus, inops, exspes, leto poenaeque relictus hanc procul adspexi longo post tempore navem oravique fugam gestu ad litusque cucurri - et movi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 27:7)
gramina disponunt sparsosque sine ordine flores secernunt calathis variasque coloribus herbas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 34:5)
ipsa quod hae faciunt opus, exigit, ipsa, quis usus quove sit in folio, quae sit concordia mixtis, novit et advertens pensas examinat herbas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 34:6)
Spargimur ignotae sucis melioribus herbae percutimurque caput conversae verbere virgae, verbaque dicuntur dictis contraria verbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 36:4)
Venerat in silvas et filia Solis easdem, utque novas legeret fecundis collibus herbas, nomine dicta suo Circaea reliquerat arva.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 44:1)
cecidere manu, quas legerat, herbae, flammaque per totas visa est errare medullas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 44:3)
"Non" ait "effugies, vento rapiare licebit, si modo me novi, si non evanuit omnis herbarum virtus et non mea carmina fallunt."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 44:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION