라틴어 문장 검색

itaque cum modo genua modo dextram amplectens in id ne cui Romano traderetur fidem exposceret, propiusque blanditias iam oratio esset quam preces, non in misericordiam modo prolapsus est animus victoris, sed, ut est genus Numidarum in Venerem praeceps, amore captivae victor captus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 160:2)
Syphax populi Romani auspiciis victus captusque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 189:3)
Ibi vero audientes fusos Carthaginiensium exercitus, devictum et captum ingentis nominis regem, Numidiam omnem egregia victoria peragratam, tacitum continere gaudium non poterant quin clamoribus quibusque aliis multitudo solet laetitiam inmodicam significarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 228:1)
haud dispar habitus animorum Carthaginiensibus erat, quos modo petisse pacem, intuentes Hannibalem ac rerum gestarum eius magnitudinem, paenitebat, modo, cum respicerent bis sese acie victos, Syphacem captum, pulsos se Hispania, pulsos Italia, atque ea omnia unius virtute et consilio Scipionis facta, velut fatalem eum ducem in exitium suum natum horrebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 368:1)
par ferme numerus captus cum signis militaribus centum triginta duobus, elephantis undecim;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 469:2)
exules ab Chalcide, regiorum iniuriis pulsi, attulerunt occupari Chalcidem sine certamine ullo posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 243:1)
ceterum intra paucos dies captum est Cercinium atque incensum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 468:1)
occisi perpauci sunt, plures vulnerati, captus nemo, quia non excedunt temere ordinibus suis, sed confertim et pugnant et cedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 493:1)
erant cum eo principes Macedonum et Achaeorum exul, vir insignis, Cycliadas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 413:1)
sed exules Argivorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 501:3)
diutiusque spe Romanorum obsidionem eam extraxissent, ni exules quidam Italici generis Leucade habitantes ab arce milites accepissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 211:1)
Castra eo die Gallorum expugnata direptaque, et Comum oppidum post dies paucos captum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 452:1)
duodecim milia hostium caesa, Budarem imperatorem captum, ceteros fusos fugatosque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 533:2)
ipsorum quoque Lacedaemoniorum exules permulti, tyrannorum iniuria pulsi, spe reciperandae patriae in castra Romana convenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 303:1)
princeps erat exulum Agesipolis, cuius iure gentis regnum Lacedaemone erat, pulsus infans ab Lycurgo tyranno post mortem Cleomenis, qui primus tyrannus Lacedaemone fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 305:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION