라틴어 문장 검색

domi suae nobilissimus vir, senatus propugnator atque illis quidem temporibus paene patronus, avunculus huius iudicis nostri fortissimi viri, M. Catonis, tribunus plebis M. Drusus occisus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장1)
Vbi vidit homo ad omne facinus paratissimus fortissimum virum, inimicissimum suum, certissimum consulem, idque intellexit non solum sermonibus, sed etiam suffragiis populi Romani saepe esse declaratum, palam agere coepit et aperte dicere occidendum Milonem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 3:6)
sin hoc nemo vestrum ita sentit, illud iam in iudicium venit, non occisusne sit, quod fatemur, sed iure an iniuria, quod multis in causis saepe quaesitum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 11장 2:2)
metuebat scilicet ne indicaretur, ne dolorem perferre non possent, ne tormentis cogerentur occisum esse a servis Milonis in Appia via P. Clodium confiteri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 3:1)
primum Milone occiso habuisset suos consules;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 1:2)
nostri testes dicunt occisos homines;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 10장 1:4)
Vt homines M. Tulli occiderentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 10장 2:7)
dicis oportere quaeri, homines M. Tulli iniuria occisi sint necne.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 16장 1:1)
qui occisi sunt, an ei ex quorum numero saucius factus est nemo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 24장 3:1)
qui cum a Mida captus esset, hoc ei muneris pro sua missione dedisse scribitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 113:8)
Graeci autem homines, non satis animosi, prudentes, ut est captus hominum, satis, hostem aspicere non possunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:5)
Congerantur in unum omnia, ut idem oculis et auribus captus sit, prematur etiam doloribus acerrumis corporis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 117:3)
ubi proeliō concurrērunt, Antōnius victus est et in Galliam Ulteriōrem sē recēpit, sed ambō cōnsulēs in proeliō occīsī sunt.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Bellum cīvīle20)
plūrimī in campō occīsī erant, inter quōs lēgātus ipse decimae legiōnis mortuus erat fortissimē pugnāns.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Philippī28)
Cum Ilium captum est, Hannibal, homo vafer et magnus stelio, omnes statuas aeneas et aureas et argenteas in unum rogum congessit et eas incendit;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 50:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION