라틴어 문장 검색

et magis etiam si musculi integri sunt, si nerui uel laesi non sunt uel leuiter adfecti sunt, neque ullus magnus articulus nudatus est, aut carnis in eo loco paulum est, ideoque non multum, quod putresceret, fuit, consistitque eo loco uitium;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 70:2)
Vbi uero in quolibet uulnere uentum ad inducendam cicatricem est, quod perpurgatis iam repletisque ulceribus necessarium est, primum ex aqua frigida linamentum, dum caro alitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 77:1)
Cute exulcerata super eminentem carnem exedentia medicamenta coicienda sunt, super concauam implentia, donec utrumque ulcus sanae cuti aequetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 79:4)
Facit id etiam haedus agnusue discissus, et calida eius caro statim super uolnus imposita.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 10:3)
neque in eo loco leuari cutis potest, sed inferiori carni quasi adfixa est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 1:9)
nam non sentit, quoniam ea caro mortua est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 2:7)
sequitur enim sub medicamentis erodentibus crusta undique a uiua carne diducta, quae trahit secum quicquid corruptum erat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 3:2)
certaque esse fiducia potest fore, ut undique uitiosa caro excidat, qua [huiusce rei medicamen] exest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 4:3)
Ac si quis neruus exesa carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 14:2)
tum imponenda ea, quae putrem carnem exedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 19:6)
Qui ubi adapertus est, et exit pus, apparet pars carnis in pus uersa, pars corrupta subalbida, subrubra, quem uentriculum quidam furunculi nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 26:2)
uentriculus, ut in furunculo, non inuenitur, uerum omnis corrupta caro in pus uertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 27:5)
Aliae intra carnem desinunt, aliae ad ossa aut cartilaginem penetrant aut, ubi neutrum horum subest, ad interiora perueniunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 36:1)
- Expedita curatio in fistula simplici recenti intra carnem, adiuuatque ipsum corpus, si iuuenile, si firmum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 36:4)
Nam si molle est, quod ultimo specillo contingitur, intra carnem adhuc uitium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 38:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION