라틴어 문장 검색

idque perpetuum est, ubicumque medicus et quacumque causa cutem excidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 6:5)
Vbi iam repressus uidebitur umor, ulcusque purum erit, produci carnem conueniet, et foueri uulnus pari portione uini ac mellis, superque inponi spongiam ex uino et rosa tinctam.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 3:4)
Per quae cum caro producatur, plus tamen (ut alias quoque dixi) uictus ratio eo confert;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 4:1)
minusque operae est, si sub cute transuersae feruntur, quam si rectae intus tendunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 1:2)
- Igitur si sub cute transuersa fistula est, demitti specillum debet, supraque ea incidi.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 1:3)
dein fibula oris cutis inicienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 2:3)
In has demisso specillo ad ultimum eius caput incidi cutis debet, dein nouo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam eius partem ob id ipsum perforatam coniectum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 7:2)
Ibi linum prehendendum uinciendumque cum altero capite est, ut laxe cutem, quae super fistulam est, teneat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 7:3)
Sic enim id paulatim cutem, quae supra fistulam est, incidit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 8:3)
Igitur in haec genera demisso specillo duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum eiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 10:1)
ubi iam caro increscit, tum demum et balineis raris utendum erit et cibis corpus inplentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 11:2)
nam contra mucronem caro inciditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 1:6)
Sed inde aperta uia, caro diduci debet ferramento ad similitudinem facto Graecae litterae * :
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 5:1)
plumbea glas aut lapis aut simile aliquid, quod perrupta cute integrum intus insedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 9:2)
Idque latissime patere consueuit, resoluitque totam cutem superpositam sic, ut ea labet, cum in ceteris sit adstrictior.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION