라틴어 문장 검색

Ille laetus in castra Iugurthae proficiscitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 112장3)
cito accedimus opinioni Non coarguimus illa, quae nos in metum adducunt, nec excutimus, sed trepidamus et sic vertimus terga, quemadmodum illi, quos pulvis motus fuga pecorum exuit castris, aut quos aliqua fabula sine auctore sparsa conterruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 8:6)
Me quoque isto, si possem, transferrem, et nisi mature te finem officii sperarem inpetraturum, hanc senilem expeditionem indixissem mihi nec me Charybdis et Scylla et fabulosum istud fretum deterrere potuissent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 2:3)
Magni imperatores, cum male parere militem vident, aliquo labore conpescunt et expeditionibus detinent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 9:1)
Itaque hi, qui iactantur et per operosa atque ardua sursum ac deorsum eunt et expeditiones periculosissimas obeunt, fortes viri sunt primoresque castrorum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 96 5:3)
Honestum putant, cui ratio recti officii constat, tamquam pie curatam patris senectutem, adiutam amici paupertatem, fortem expeditionem, prudentem moderatamque sententiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 2:5)
quid expectas donec castris eiciaris?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 2:5)
ad obsidendum hostem, ad occupandum castris locum, ad intercipiendos hostium commeatus ire iusseris:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 5:1)
census senatorium gradum ascendit, census equitem Romanum a plebe discernit, census in castris ordinem promouet, census iudices in foro legit.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 17:12)
durissima, inquit, mihi militia in Antonio castris fuit ob hoc ipsum quod Ciceronis eram cliens;
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 12:4)
difficillimae mihi expeditiones mandabantur.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 12:5)
Philippus Macedonum rex habebat militem manu fortem, cuius in multis expeditionibus utilem expertus operam subinde ex praeda aliquid illi virtutis causa donaverat et hominem venalis animae crebris auctoramentis accendebat.
(세네카, 행복론, Liber IV 176:1)
a Gallia Germaniaque bellum in urbem circumegit, et ille plebicola, ille popularis castra in circo Flaminio posuit propius, quam Porsinae fuerant.
(세네카, 행복론, Liber V 96:2)
Quid, si imperator deos oret, ut magna vis hostium circumfusa castris fossas subito impetu compleat et vallum trepidante exercitu vellat et in ipsis portis infesta signa constituat, quo maiore cum gloria rebus lassis pro- fligatisque succurrat ?
(세네카, 행복론, Liber VI 120:2)
Ego te, Cinna, cum in hostium castris invenissem, non factum tantum mihi inimicum sed natum, servavi, patrimonium tibi omne concessi.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION