라틴어 문장 검색

et Caesar adulationibus senatus libens cessit ut vicesimo aetatis anno consulatum Nero iniret atque interim designatus proconsulare imperium extra urbem haberet ac princeps iuventutis appellaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장3)
laudati dehinc oratione principis qui ob angustias familiaris ordine senatorio sponte cederent, motique qui remanendo impudentiam paupertati adicerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 52장8)
tributumque Apamensibus terrae motu convulsis in quinquennium remissum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 58장5)
ita tributa in quinquennium remissa.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 63장6)
vectigal quoque quintae et vicesimae venalium mancipiorum remissum, specie magis quam vi, quia cum venditor pendere iuberetur, in partem pretii emptoribus adcrescebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 31장3)
et imbelle vulgus sub corona venundatum, reliqua praeda victoribus cessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장8)
proinde tamen quasi convictus esset cedere patria et Massiliensium moenibus coerceri iubetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 47장8)
Agrippina et Acerronia eminentibus lecti parietibus ac forte validioribus quam ut oneri cederent protectae sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장3)
At Corbulo post deleta Artaxata utendum recenti terrore ratus ad occupanda Tigranocerta, quibus excisis metum hostium intenderet vel, si pepercisset, clementiae famam adipisceretur, illuc pergit, non infenso exercitu ne spem veniae auferret, neque tamen remissa cura, gnarus facilem mutatu gentem, ut segnem ad pericula ita infidam ad occasiones.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장1)
nam et proelium pro muris ausi erant et pulsi intra munimenta aggeri demum et inrumpentium armis cessere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 25장2)
qua contumelia et metu graviorum, quando in formam provinciae cesserant, rapiunt arma, commotis ad rebellationem Trinobantibus et qui alii nondum servitio fracti resumere libertatem occultis coniurationibus pepigerant, acerrimo in veteranos odio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장5)
Inter quae nulla palam causa delapsum Camuloduni simulacrum Victoriae ac retro conversum quasi cederet hostibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장1)
imbellis, inermis cessuros statim ubi ferrum virtutemque vincentium toties fusi adgnovissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 36장4)
parta victoria cuncta ipsis cessura.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 36장8)
hoc quoque in tuam gloriam cedet, eos ad summa vexisse qui et modica tolerarent.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 54장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION