라틴어 문장 검색

Alius vini minister in muliebrem modum ornatus cum aetate luctatur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 7:1)
Deinde ipsum Marcellinum admonuit non esse inhumanum, quemadmodum cena peracta reliquiae circumstantibus dividantur, sic peracta vita aliquid porrigi iis, qui totius vitae ministri fuissent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 8:1)
Cogita enim, quam multis militibus non semper sobriis et imperator et tribunus et centurio tacenda mandaverint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 12:3)
Huic tamen Tiberius multa sua manu scripsit, quae committenda ne ministris quidem suis iudicabat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 15:2)
Non enim adducor, ut in numerum liberalium artium pictores recipiam, non magis quam statuarios aut marmorarios aut ceteros luxuriae ministros.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 18:2)
sed minora quam ut ipse tractaret, sordidioribus ministris dedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 25:2)
non quaerit ministros deus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 47:4)
Centurio Luculli Mithridaten non potuit occidere - dextra simul ac mens elanguit - pro bone Iuppiter, Mithridaten quam non dubium parricidam!
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 14:8)
Plerisque autem hoc vitium est ambitione prava differendi promissa, ne minor sit rogantium turba, quales regiae potentiae ministri sunt, quos delectat superbiae suae longum spectaculum, minusque se iudicant posse, nisi diu multumque singulis, quid possint, ostenderint.
(세네카, 행복론, Liber II 18:3)
Non potest habere quisquam bonae ac fidae voluntatis ministros, quibus in tormentis ut eculeo et ferramentis ad mortem paratis utitur, quibus non aliter quam bestiis homines obiectat, omnibus reis aerumnosior ac sollicitior, ut qui homines deosque testes facinorum ac vindices timeat, eo perductus, ut non liceat illi mutare mores.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 80:1)
imperat princeps civibus suis, pater liberis, praeceptor discentibus, tribunus vel centurio militibus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 99:3)
Tribunum centurionemque da saevum :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 100:3)
si vero repugnat et non ubi iussa est quiescit, sed libidine ferociaque provehitur,tam inutilis animi minister est quam miles, qui signum receptui neglegit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 53:5)
adfectus quidem tam mali ministri quam duces sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 55:3)
Tunc centurio supplicio praepositus condere gladium speculatorem iubet, damnatum ad Pisonem reducit redditurus Pisoni innocentiam ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 111:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION