라틴어 문장 검색

Maior quam pro re laetitia, sed eo gratior quod inter adsiduas clades ac lacrimas unum quantumcumque ex insperato gaudium adfulserat, cum eo ut appareret haud procul exitio fuisse Romanam classem, ni cessatum a praefectis suarum navium foret et Scipio in tempore subvenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 129:2)
sed tam secundis quam adversis rebus non dari spatium ad cessandum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 149:2)
resilientes enim ad manipulos velites, cum viam elephantis, ne obtererentur, fecissent, in ancipites ad ictum utrimque coniciebant hastas, nec pila ab antesignanis cessabant, undique incidentibus telis exacti ex Romana acie hi quoque in suos dextrum cornu, ipsos Carthaginienses equites, in fugam verterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 450:1)
indigne passus senatus non cessari ab sacrilegiis, et ne Pleminium quidem, tam clarum recensque noxae simul ac poenae exemplum, homines deterrere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 124:1)
ea oppugnatio diu Philippum tenuit, eripique ex obsidione, ni cessatum ab Attalo et Rhodiis foret, potuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 174:2)
hi memores deorum adeo pertinaciter pugnaverunt ut, cum proelium nox diremptura esset, rex prior, territus rabie eorum, pugna abstiterit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 187:1)
sed naves Romanae a Piraeo venientes intromissumque praesidium absistere incepto coegerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 291:2)
ceterum incepto absistere eum coegit subitus Aetolorum adventus, qui Archidamo duce inter custodias Macedonum moenia ingressi nec nocte nec die finem ullum erumpendi nunc in stationes nunc in opera Macedonum faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 34:1)
hae difficultates et quod haud satis dignum tanti laboris periculique pretium erat, ut absisteret incepto Philippus, effecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 38:1)
gratum eum facturum senatui, si regno Attali abstineat belloque absistat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 95:1)
id primo non acceptum, ne excludi colloquio viderentur socii, dein, cum haud absisteret petere, ex omnium consilio Romanus imperator cum Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 457:1)
et postquam nihil conceptae temere spei succedebat, urbis quidem amplius temptandae in praesentia conatu abstitit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 43:1)
haec cum contra legem proque lege dicta essent, aliquanto maior frequentia mulierum postero die sese in- publicum effudit, unoque agmine omnes Brutorum ianuas obsederunt, qui collegarum rogationi intercedebant, nec ante abstiterunt quam remissa intercessio ab tribunis est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 105:1)
nihil deinde a victoria cessatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 186:3)
tantum non cunctandum nec cessandum esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 206:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION