라틴어 문장 검색

certe praeter moenia et tecta exhausta urbis et refracta ac spoliata deum delubra, dis ipsis ornamentisque eorum ablatis, nihil relictum Syracusis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 432:1)
sin autem desciverunt a populo Romano, si legatos nostros ferro atque armis petierunt, urbem ac moenia clauserunt, exercituque Carthaginiensium adversus nos tutati sunt, quis passos esse hostilia, cum fecerint, indignatur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 439:1)
adde ultimum terrorem ac pavorem, castra Punica inter Anienem ac moenia Romana posita et visum prope in portis victorem Hannibalem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 590:2)
unde cum tam parvi operis munitio esset, non obiecit vallum imperator Romanus, seu fiduciam hosti superbe ostentans, sive ut subeunti saepe ad moenia urbis recursus pateret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 613:2)
oppugnabitis enim vere moenia unius urbis, sed in una urbe universam ceperitis Hispaniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 618:2)
quod ubi egressus Scipio in tumulum quem Mercuri vocant animadvertit multis partibus nudata defensoribus moenia esse, omnis e castris excitos ire ad oppugnandam urbem et ferre scalas iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 630:1)
sed neque viri nec tela nec quicquam aliud aeque quam moenia ipsa sese defendebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 638:1)
hoc cura ac ratione compertum in prodigium ac deos vertens Scipio, qui ad transitum Romanis mare verterent et stagna auferrent viasque ante numquam initas humano vestigio aperirent, Neptunum iubebat ducem itineris sequi ac medio stagno evadere ad moenia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 645:1)
nec altitudine tantum moenium impediebantur, sed quod defensores adgredientis ad ancipites utrimque ictus subiectos habebant Romanos, ut latera infestiora subeuntibus quam adversa corpora essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 647:2)
tunc turbatis defensoribus metu et moenia capta, et porta intus forisque pariter refringi coepta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 652:1)
militum deinde virtutem conlaudavit quod eos non eruptio hostium, non altitudo moenium, non inexplorata stagni vada, non castellum in alto tumulo situm, non munitissima arx deterruisset quo minus transcenderent omnia perrumperentque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 672:1)
sed altiora moenia habuisse Carthaginem, quae transcendisset miles Romanus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 291:2)
senatus consultum in sententiam M'. Acili factum est ut oppidum praesidio custodiretur, Tarentinique omnes intra moenia continerentur, res integra postea referretur, cum tranquillior status Italiae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 376:1)
et ut ab terra quoque oppugnari moenia possent, ab Tarento partem exercitus qui in praesidio erat duci eo iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 393:1)
et earum coloniarum iuniores iure iurando adacti supra dies triginta non pernoctaturos se extra moenia coloniae suae, donec hostis in Italia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 569:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION