라틴어 문장 검색

"O te," inquis, "ferreum aut surdum, cui mens inter tot clamores tam varios, tam dissonos constat, cum Chrysippum nostrum adsidua salutatio perducat ad mortem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 3:1)
" Tunc ergo te scito esse conpositum, cum ad te nullus clamor pertinebit, cum te nulla vox tibi excutiet, non si blandietur, non si minabitur, non si inani sono vana circumstrepet."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 14:2)
Ecce ingens clamor ex stadio perfertur et me non excutit mihi, sed in huius ipsius rei contentionem transfert.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 2:2)
Ecce circensium obstrepit clamor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 7:1)
Ea scilicet, quae tibi tantis clamoribus ambitionis salubria insusurret verba, quae dicat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 59:4)
Audio circa horam sextam noctis clamorem concitatum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 15:6)
nil acre velim magnumque modis intonet altis, sed quale soles leviore lyra flectere carmen simplex, lusus cum docta tuos Musa recenset;
(세네카, 아가멤논 7:6)
hoc toto impetu certum reducta Pallas excussit manu, imitata patrem, transit Aiacem et ratem ratisque partem secum et Aiacem tulit, nil ille motus, ardua ut cautes, salo ambustus extat, dirimit insanum mare fluctusque rumpit pectore et navem manu complexus ignes traxit et caeco mari conlucet Aiax, omne resplendet fretum, tandem occupata rupe furibundum intonat:
(세네카, 아가멤논 10:55)
"Fundite fletus, edite planctus, resonet tristi clamore forum:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:13)
Accusat Pedo Pompeius magnis clamoribus.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 12:8)
Ipse in declamatione usus est summis clamoribus illo uersu tragico:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 21:3)
Hic cum declamaret partem abdicantis hanc summis clamoribus dixit sententiam:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 23:1)
non sum mei iuris, cum ille praelii clamor exortus est:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 4:7)
Haec a Syriaco dicta magnis excepta clamoribus cum occurrerent mihi, praeterire non potui:
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 36:14)
Hoc loco Lateo dixit summis clamoribus:
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 9:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION